BCCCAP00000000000000000000544

INTRODUCTIO IN EVANGELIA 37 et Apoc (4, 6 ss) de quattuor animalibus portantibus thronum Dei et decantantibus Eius gloriam, applicare quattuor Evangelistis; una– nimitas vero desideratur cum agitur de applicatione symboli singulis eorum. Explicatio SS. AMBROSII 55, HrnRONYMI 56, GREGORII M 57, quae, attendens ad initium singulorum Evangeliorum, ponit Matthaeum repraesentatum per hominem, Marcum per leonem, Lucam per bovem, Joannem per aquilam, communis evasit. - lRENAEUS tamen, qui primus visionem quattuor animalium quattuor evangelistis applicavit, leonem dat Joanni, aquilam Marco 5 8. AuGusTINUS duorum priorum evange;.. listarum symbola mutat, videns in ·homine Marcum, in leone Mat– thaeum, dicens rationem symbolismi non ex solo initio, sed ex integro Evangelio desumendam esse: iamvero Matthaeus, qui Christum ut fi– lium David, e Tribu Juda ortum, exhibet, apte comparatur leoni, nam Christus vocatur « leo de tribu Juda » (Apoc 5, 5; cfr. Gen. 49, 8-12): Marcus autem, de Christo simpliciter cum hominibus conver– sante agens, apte per hominem praefiguratur 59. 9. - DE FINE ET DESTINATARIIS EVANGELIORUM. 1 º) S. Matthaeus scripsit pro Judaeis, sive conversis, ut eos in fide confirmaret, sive ce– teris, ut eis viam ad fidem in Christum, dissipatis praeiudiciis, com– planaret. - Finis eius est dogmatico-;-apologeticus; vult enim demonstrare, allatis vaticiniis, Jesum a Nazareth esse verum Messiam in V. T. pro– missum, regnumque ab Eo praedicatum et fundatum esse spirituale, universale, visibile et hierarchicum: et necessarium esse ad salutem ingredi in illud, baptismo suscepto. Hoc regnum, eiusque Regem Jesum judaei reicerunt: sed eorum incredulitas et duritia ipsis impu– tanda est, non defectui argumentorum. Christus plus semel praedixit eorum reiectionem, et gentium ad regnum vocationem 60. 2º) S. Marcus, Romae scribens secundum Petri praedicationem, Evangelium suum destinavit fidelibus romanis ex gentilitate conversis, ut eis ostenderet Jesum esse Filium Dei (1, 1): ad hoc multa narrat Christi miracula, exhibens praesertim Eius omnimodam potestatem in daemones, quos e corporibus uno verbo eiciebat 61_. 55 Expos. in Le.: PL 15, 1532. 56 Comm. in Mt.: PL 26, 19. 57 In Ez. L 1, hom 4, I: PL 76, 815. 58 Adv haer III, II,: PG 7, 887. 59 De cons Evv 1, 6: PL 34, 1046; In Jo. tract 36: PL 35, 1666. 60 Mt. 8, 11 s; 21, 43; &. 61 Me. 1, 23-28; 3, 11, 22-30; 5, 1-20; 9, 13-26; &.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz