BCCCAP00000000000000000000544
36 QUAESTIONES PRAELIMINARES mag1s oculos percellit in tribus prioribus Evangeliis, quae vocantur Synoptica: et problema quod ex eorum comparatione exsurgit, no– men obtinuit quaestio synoptica. Ad eam solvendam plura excogitata sunt systemata, quorum probabilius videtur systema mixtum, illud vi– delicet quod catechesim oralem, pro auditorum diversitate diversam, cum mutua dependentia coniungit, simulque diversos fontes vel do– cumenta ab ipsis adhibita supponit 5 3. Evangelium quartum, a Joanne Apostolo ad finem saec. I conscriptum, specialem omnino tenet locum, nam praeter historiam Pas– sionis (Jo. 18 s.), in qua tamen plura habet a Synopticis praetermissa, solum habet cum eis communem narrationem duorum miraculorum, primam nempe multiplicationem panum et deambulationem Jesu su– per aquas (Jo. 6, 1-21). Haec differentia petenda est ex fine S. Joannis in conscribendo Evangelio: voluit namque ostendere messianitatem et divinitatem Jesu (Jo. 20, 31), et quidem non per prophetias in Eo adimpletas, sicut fecerat Matthaeus, sed ex proprio Jesu testimonio in sermonibus et operibus Eius contento. - Etiam finis secundarius Joannis, nempe Synopticorum narrationem complere, et fideles con– tra serpentes haereses praemunire, hanc differentiam quarti Evangelii relate ad Synoptica explicat. - Hoc discrimen Synopticos inter et Joannem quoad indolem I narrationis adeo est manifestum, ut veteres scriptores ecclesiasticos non fugerit: CLEMENS Arnx. illud exprimebat nota illa antithesi: tria priora Evangelia sunt crwµoc·nxix, quartum vero 1tveuµoc·nx6v. Sic enim scribit in Hypotyp.: « At Joannes, omnium postremus, cum vidisset in aliorum Evangeliis ea, quae ad corpus per– tinent, tradita esse; ipse, divino Spiritu affiatus, spirituale Evangelium, familiarium suorum rogatu, conscripsit » 54. - Haec vero differentia, utut vera sit, non est cum criticis acatholicis eousque exaggeranda, ut antinomia insolubilis statuatur. Tres priores evangelistae, dum maxime ea sequuntur quae Christi humanitatem respiciunt, plurima hic illic spargunt quae Eius divinitatem invicte demonstrant: Joannes vicissim, licet de divinitate Christi demonstranda sollicitum se ostendat, Illum ut verum hominem continuo exhibet. Itaque, sicut Christus Synop– ticorum est verus Homo-Deus, ita Christus quarti Evangelii est verus Deus-Homo. 8. - DE SYMBOLIS Ev ANGELISTARUM. Commune est inter rei bi– blicae scriptores, iam a tempore Patrum, visionem Ezechielis (1, 5 ss), 53 Cfr. A. G. DA FONSECA, Quaestio Synoptica3, Roma 1952. 54 Apud Euseb., H. E. 6, 14, 5-7; PG 20, 552.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz