BCCCAP00000000000000000000544

INTRODUCTIO IN EVANGELIA 35 tionis » 4 9, possent sic explicari: « Matthaeus Evangelium scnps1t eo tempore, quo Petrus, a Paulo postea adiutus, ecclesiam romanam condidit, id est, post a. 42 » 50. Marcus autem Evangelium scripsisse videtur inter annos 55/60, et quidem Romae iuxta Petri predicationem. Lucae vero Evangelium recte ponitur compositum circa a.. 60/61; nam prius est libro Actuum (cfr. Act. 1, 1): hic autem absolvitur biennio captivitatis romanae Pauli, id est, anno 62-63: ex alía parte, iuxta traditionem Lucas est posterior Marco, qui inter a. 55/60 scripsit. Tertium igitur Evangelium a. 60/61 lumen vidit. - Quodsi hoc re– spondet veritati, locus etiam scriptionis esset determinatus, nempe Roma, ubi tune Lucas comes Pauli captivi degebat (cfr. Col. 4, 14). Novissimus omnium scripsit Joannes; et quidem ultimis annis saeculi I: videtur enim quartum Evangelium, iuxta testes antiquissi– mos, ut IRENAEUM 51 , scriptum fuisse post Apocalypsim: iamvero haec lucem vidit versus finem regni Domitiani (t 18-9-96): ergo Evange– lium annis 96/98 compositum dici potest, et quidem Ephesi Asiae, iuxta notum eiusdem Irenaei testimonium superius citatum. 6. - LINGUA. Bene et concise rem declarat S. Aucusrrnus: « Ho– rum quattuor (Evangelistarum) solus Matthaeus hebraeo scripsisse per– hibetur eloquio, ceteri graeco » 52 • - De lingua originali hebraica I Evan– gelii testimonia explicita habent PAFIAS Episc. Hierap. (circa a. 110), IRENAEUS ~oc. cit.), ÜRIGENES, EusEBIUS CAES, HIERONYMus, &: dum autem de hebraica lingua loquuntur, intendunt dicere aramaicam, quae tune vulgaris in populo erat. Porro, huius Evangelii aramaici translatio graeca valde mature facta est, forsitan vivente et probante eodem Matthaeo. Huic versioni fides habenda est, cum semper in traditione citetur ut authenticum Evangelium Matthaei. 7. - INDOLES. Quamvis quattuor Evangelia habeant pro scopo communi vitam Christi narrare, singula tamen servant stiam indolem peculiarem, quae oritur a) ex selectione materiae, b) ex speciali scopo intento, e) ex diversis lectoribus quibus primo destinantur. Hinc fit ut cum magna similitudine non parva coniungatur diversitas, quae 49 Pontif. Comm. de re bibl., Ench. bibl2, n. 390. so Cfr. MORANT P., Introd spec in 11 N. T.: Roma 1940, p. 14. s1 Adv haer 5, 30, 3: PG 7, 1207. 52 De cons Evv 1, 2: 11, 66; PL 34, 1044. 1139.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz