BCCCAP00000000000000000000544
34 QUAESTIONES PRAELIMINARES 4. - ÜRDO. Quandiu Evangelia separatim vulgabantur, varius ordo apparet in testimoniis illa citantibus; at cum in uno. volumine simul collecta apparent, ordinem definitum servant, iuxta tempus quo com– posita esse credebantur. Jam Canon Muratorianus, (circa a 150), qui mutilus est, ponit Evangelium secundum Lucam tertio loco, Evange– lium vero secundum Joannem quarto loco. Probabiliter duo priora ponebat ordine qui dehinc constans semper apparet. - ORIGENES (circa 254 t), ad traditionem provocans, loquitur de quattuor Evan– geliis; quae sola in universa Dei Ecclesia... citra controversiam adinit– tuntur: primum quidem scriptum esse Evangelium secundum Mattha– eum... ; alterum vero secundum Marcum... , et tertium secundum Lucam..., postremum vero secundum Joannem » 45 • Et in Hom. 7 in Josue, I, (ubi ÜRIGENES integrum librorum sacrorum canonem tradit), de Evangeliis dicit: « Sacerdotali tuba primus in Evangelio suo Matthaeus increpuit; Marcus quoque, Lucas et Joannes suis singulis tubis sacerdotalibus ceci– nerunt » 46 • Nec praetereundum in hac re celebre testimonium IRE– NAEI, quattuor Evangelia eodem ordine citantis: « Matthaeus in he– braeis, ipsorum lingua, scripturam edidit Evangelii, cum Petrus et Paulus Romae evangelizarent et fundarent ecclesiam: post horum vero excessum, Marcus... , quae a Petro annuntiata erant, per scripta nobis tradidit: Lucas autem, sectator Pauli, quod ah illo praedicabatur Evangelium in libro condidit: postea et Joannes, discipulus Domini, qui et supra pectus Eius recumbebat, et ipse edidit Evangelium, Ephesi Asiae commorans » 47. S. - TEMPUS COMPOSITIONIS. Retento hoc ordine traditionali Evangeliorum, potest indicad saltem approximative, tempus compo– sitionis singulorum. Primum Evangelium videtur editum a Matthaeo in Palaestina (Jerusalem?) circa a 50/52: haec sententia media est ínter eam quae ex testimonio EusEBII 48 deducit Matthaeum scripsisse circa a 43/44, « cum in eo erat ut ad alias gentes proficisceretur », et eam quae ex testimonio faENAEI (Adv. haer. 3, 1, 1) mox commemorato, concludit compositionem primi Evangelii post annum 60/61 (cum Paulus Apo– stolus primo Romam veniens, simul cum Petro in Urbe fuit) aman– dandam esse. At verba IRENAEI, « incertae et controversae interpreta- 45 Comm in Mt., tom I: apud Euseb. H. E, 6, 25, 4-6: PG 20, 585. 46 PG 12, 857. 47 Adv haer 3, 1, 1; PG 7, 845. 48 Hist Eccl., 3, 24, 6; PG 20, 265.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz