BCCCAP00000000000000000000544
INTRODUCTIO IN EVANGELIA 33 regni Ammonitarum. - Illa signabat limitem austro-orientalem De– capoleos. Hodie vocatur Amman. Decapolis ad computationem temporis utebatur aera Pompejana, quae ah anno 64-63 ante Chr., quo Decapoleos confoederatio creata foerat, incipit. III 0 • - C~mpendium isagogicum in evangelia Loco Introductionis libet afferre nonnullos e celebrioribus textibus antiquitatis christianae, necnon documenta recentiora magisterii eccle– siastici, quae Evangelia, eorumque compositionis adiuncta respiciunt. 1. - NOMEN. Eva n ge 1 i u m etymologice significat « bonum 'seu laetum nuntium » (zMyyz)..o,;;); usu tamen venit ea appellatione designare metonymice illos libros in quibus ille bonus nuntius a Christo allatus continetur. S. JusTINUS M. (t 165) loquitur de « Commentariis Apostolorum, ('t"ix &noµvzµovzuµoc't"oc 't". 'Ano<n. = memorabilia Apo– stolorum), quae dicuntur Evangelia » 42. 2. - NuMERUS. Vita Christi proponitur quadruplici forma in Evan– gelio, quod ideo ab lRENAEO 43 dicitur tetramorphon: quaternarius nu– merus Eyangeliorum illustre testimonium habet apud eumdem IRE– NAEUM (t 202): « Neque plura numero quam haec sunt, neque pau– dora capit esse Evangelia »: et affert congruentias in favorem huius numeri: Ecclesia per quattuor mundi plagas disseminata, quattuor columnis firmari debet, quae sunt quattuor Evangelia. Item, Cheru– bim gloriam Dei manifestantes (Ez I, 1 ss.) habebant quattuor facies; ita quoque Evangelium Christi quattuor formis nobis traditum est (ibid.). 3. - AUCTORES. Sunt illi qui in inscriptione cuiusque Evangelii designantur. Ab antiquissimo iam tempore, saltem a medio saec. II, inveniuntur quattuor Evangelia, distincta suis titulis, proprium singu– lorum auctorem significantibus: XOC't'OC Moc't"&ocwv, XOC't"IX Mocpxov, XOC't"OC Aouxocv, xoc't"oc I(!)ocwt¡v. - Duo ex illis (Mt. et Jo.) sunt Apostoli, alii duo (Me. et Le.) sunt discipuli seu viri apostolici. - Audi TER– TULLIANUM: «Nobis fidem ex Apostolis Joannes et Matthaeus insinuant; ex apostolicis Lucas et Marcus instaurant » 44 • 42 Dial 100, 4; 103, 8; Apol I, 66, 3; (PG 6, 429, 717). 43 Adv haer 3, 11, 8: (PG. 7, 885). 44 Adv Marc 4, 2; PL 2, 363.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz