BCCCAP00000000000000000000544
30 QUAESTIONES PRAELIMINARES 2°) Ad Meridiem Jerusalem erant: Bethlehem, Hebron, Jota. e) Bethlehem, 8 Kmt. infra Jerusalem. lpsum nomen, quod « domus panis » interpretatur, indicat terrae fertilitatem: civitas David regis, unde etiam Joseph Sponsus Mariae erat oriundus, nativitate Christi illustrissima facta est. f) Hebron, quae juxta distributionem regionum Palaestinae a Romanis inductam, potius pertinebat ad Idumaeam, distat a Jerusa– lem 30/32 Kmtr: celebris in historia Patriarcharum, quorum sepulchra ibi sunt; in ea regnavit David per septem priores anuos: erat civitas sacerdotalis et urbs refugii (Jos. 20, 5; 21, 11). g) Jota (hodie Jutta) est urbs montanae regionis Judae, 10 Kmtr. ad meridiem Hebron: (Jos. 15, 55). Nonnulli, ut R.ELANDUS, putant eam commemorari Le. 1, 39. 3°) ad Occidentem Jerusalem erant; 'Ain-Karim, Emmaus, Anti– patris, Arimathaea, Lydda, Joppe. h) 'Ain-Karim (Jos. 15, 59 juxta LXX) 6 Kmt. ad occid. Jeru– salem, putatur a multis (v. gr. GuERIN, LAGRANGE, alii) esse locum quo Maria ad invisendam Elisabeth venit (Le. 1, 39). i) Emmaus (Le. 24, 13). Tres erant hujus nominis loci: 1) Em– maus-Qolonieh (32 stadia = fere 6 Kmt., a Jerusalem); 2) Emmaus– Qubeibe (60 stadia = 11 Kmt. a Jerus); 3) Amwas-Nicopolis (160 sta– dia = 29 Kmt. a Jerus). Lectio communior et critice probabilior apud Le. 24, 13 est ~~~xov-roc ( = 60); aliqui tamen codd. (ut Sin, 0, alii) legunt "Exoc't'ov é~ ~x.ov 't'oc ( = 160) cr-rocalouc:;: proinde quaestio adest acriter disceptata ínter auctores, quorum multi, sequentes EusEBIUM, et S. HIERONYMUM, stant pro A. Nicopoli; alii vero, prá.esertim moderni, tenent Emmaum Lucae esse Qubeibe. (Cfr. A. VACCARI, « L'Emmaus di S. Luca. Punti sugli i », in Antonianum 25 (1950), 493-500. - Dicit lectionem e~É– x.ov- roc (60 [stadia]) esse critice certam; ergo Emmaus Lucae 24, 13 est E. Qubeibe). - Cfr. tamen A. ARCE, o.f.m. in Estud. bibl. 13 (1954) 53-90, « Emaús y algunos textos desconocidos» ubi probabiliorem dicit sententiam Amwas-Nicopolis. · j) Antipatris, in via a Jerusalem ad Caesaream, in planitie Saron, in limite fere Judaeae et Samariae. lude transivit Paulus, cum sub cu– stodia militari duceretur captivus a Jerusalem Caesaream (Act. 23, 31 ss.). Erat urbs aedificata ab Herode Magno in memoriam patris sui Antipatris.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz