BCCCAP00000000000000000000544
URBES ET PAGI IUDAEAE 29 novae Legis sanctuarium, unde Apostoli Spiritu Sancto pleni egressi sunt ad Evangelium praedicandum (cfr. Is. 2, 3); pars vero septen– trionalis dicitur Gareb, (cfr. Jer. 31, 39) et .in ea est Calvarium et S. Sepulchrum Christi. Jerusalem cingitur undique vallibus imis, praeterquam e regione septentrionali, ex qua colles urbis ascendunt usque ad montem Seo– pum ( = speculator, custos): vallis quae ad Orientem est, vocatur, ex torrente qui illam percurrit, vallis Cedron, cujus extrema pars bo– realis est vallis Josaphat seu Judicii Dei, quae vero ad Occidentem est, dicitur vallis Ennon seu Gehenna (abominabilis oh cultum Moloch), quae ad meridiem urbis, conjungitur cum valle Cedron, et simul de– currunt, novo nomine uadi-en-Nar 39, usque Mare Mortuum. - Mon– tes qui Urbem circumdant, sunt, praeter Scopum supra nominatum, mons Olivarum 40 (818 mt. altus), qui a Jerusalem ex Oriente nonnisi per vallem Cedron separatur; cum eo conjungitur in meridie mons minar qui dicitur mons Scandali, forsitan quia ibi, ut traditio quaedam vult, aedificavit Saloman farra diis falsis uxorum et concubinarum suarum (3 Re. 11). In declivio occidentali montis Olivarum et Scan– dali est civitas Silwan vel Siloe. - Ad S. O. Jerusalem est mons mali consilii, sic dictus, quia ibi putatur fuisse villa Caiphae, in qua dedit Judaeis consilium, de quo Jo. 11, 49 ss.; 18, 14. Aliae Urbes ]udaeae: 1 º) Ad Orientem Jerusalem erant: Bethphage, Bethania, Jericho. b) Bethphage, vicus in declivio orientali montis Oliveti, inter Jerusalem et Bethaniam (Mt. 21, 1; Le. 19, 29). e) Bethania, 15 stadiis ah urbe distans (Jo. 11, 18), vocatur etiam « castellum (seu vicus) Mariae et Marthae », sororum Lazad, qua Jesus libenter divertebat. Hodie el-Azariye, in via a Jerusalem ad Jericho. d) Jericho « civitas palmarum » (Deut. 34, 3), in campo seu pla– nitie valde fertili, prope exitum Jordanis in Mare Mortuum, sita est. Via a Jerusalem in Jericho, (6 horis inter se distant), solitaria est et in– sidiis apta; descensus rapidus et continuus; bene igitur noverat hoc Lucas (10, 30: « Horno quidam descendebat ah Jerusalem in Jericho, et incídit in latrones »). In Jericho sanavit Christus duos caecos, et in domo Zachaei hospitio se recepit. Hodie vocatur el-Riha. 39 Et in ultima sua parte,. Uadi el-Kelt, in planitie Jericho. 40 Zach. 14, 4: l:l'f:'l':ip-,t, = mons Olivarum, cuius positio accurata describitur sic: « qui est contra Jerusalem, ad Orientem ».
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz