BCCCAP00000000000000000000544

28 QUAESTIONES PRAELIMINARES est (2 Mach. 6, 2), et a Jo. Hircano destructum fuit. Garizim et ejus templum signantur Jo. 4, 20 sq. in verbis mulieris Samaritanae: « pa– tres nostri in monte hoc adoraverunt ». c) Sichar, vicus est prope Sichem, orientem versus; hodie voca– tur Askar, a qua uno fere Kmt. distans est puteus Jacob et praedium cum sepulchro Joseph. Ibi convertit Jesus mulierem Samaritanam et incolas Sichar. (Jo. 4, 5-42). d) Caesarea Palaestinae (antiquitus = Turris Stratonis) ad rhare sita erat. Herodes m. eam ab Augusto acceptam exornavit, et Caesa– ream vocavit; erat sedes Procuratoris romani (Act. 9, 30; 21, 8-16; 25, 13). C - In judaea a) ]erusalem, quae etiam « c1v1tas sancta» (Neh. 11, 1) 37, « c1v1- tas magni Regis » (Mt. 5, 35) 3 8 vocabatur, erat caput Judaeae, et centrum religiosum totius Palaestinae. A mari Mediterraneo 52 Kmt., a Jordane vero 30 Kmt. distat: super aequor Mediterranei fere 800 mt. alta est. Commemoratur 83ies in Novo Testamento. (A Romanis a tempore Hadriani appellabatur AElia Capitalina; ab Arabibus vocatur El-qí'tds [«la santa]»). - J erusalem erat aedificata super colles, qui vi– cissim montibus altioribus circumdabantur (Ps. 86, 1; 124, 2). - lpsa civitas in ,duas partes, orientalem et occidentalem, per interjacentem vallem Tyropoeion dividebatur. - Pars orientalis tres colles habebat, qui a meridie ad Septentrionem altiores fiebant; inferior, cui nomen Ophel, videtur identificandus cum acropoli Jebusaeorum a Davide expugnata, quae arx Sion et civitas David appellata est, quia in ea ele-· git sibi rex habitationem, illucque Arcam Dei solemniter transtulit; medius est Moría, celeberrimus ex quo Salomon ibi Templum aedifi– cavit; hodie est amplissima platea Haram-es-Scerijf cum duobus sanctua– riis mohammedanis Omar et el-Aksa: superior tandem dicitur Beth– zetha, in quo cavae regiae, et necropolis sic dicta « sepulchra regum », atque, prope ecclesiam S. Annae, piscina probatica erant (Jo. 5, 1 ss.). Pars occidentalis altior est, et duas partes, meridionalem et septen– trionalem, habet: prima a christianis vocatur « sancta Sion », mutuato, ut videtur, nomine a colle orientali, quia sicut iste habuit sanctuarium vetus Judaeorum, ita collis occidentalis habet SS. Cenaculum, primum 37 Cfr. 2 Mac. 3, 1. 38 e Ps. Psalmo 47(48), 3.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz