BCCCAP00000000000000000000544

26 QUAESTIONES PRAELIMINARES rebatur, ut 'usque ad caelos exaltata' dici posset; sed quia omnibus his beneficiis ingrata fuit, 'usque ad infernum demersa est' (Mth. 11, 23). - Per Capharnaum transibat via mercatoria a Damasco in AE– gyptum; et alia via a Damasco ad Mare, np. in Tyrum et Ptolemai– dam etc.... ; unde Capharnaum erat emporium commercii, et locus vectigalium solvendorum; ibi sedebat Matthaeus ad telonium, cum a Christo ad sui sequelam vocatus est. - Petrus domum habebat in Capharnamn, et in eam solebat Christus divertere; in ea socrum Si– monis febricitantem sanavit; Petrus autem et Andreas, sicut et Phi– lippus, non erant Capharnaitae, sed e Bethsaida. (Jo. 1, 44). e) Bethsaida: ex locis evangelicis ubi commemoratur, apparet fuisse sitam ad lacum Genesareth, et prope ipsam fuisse locum soli– tarium, quo Jesus cum discipulis interdum secedebat (Le. 9, 10). - Quaestio est, utrum unica, an duo fuerint hujus nominis urbes. - De Bethsaida ad planitiem El-Batibah, in ripa orientali-septentrionali lacus Genesareth, nullum est dubium; ea est quam tetrarcha Philip– pus amplificavit, et Juliadem appellavit in honorem filiae imperatoris Augusti; haec proinde ad Gaulanitidem potius pertinebat. Ibi proba– biliter ponenda est sanatio caeci a Marco 8, 22-26 narrata. Sed alía quoque Bethsaida ad occidentem lacus, in planitie Gene– sareth, videtur admittenda, quae in Jo. 12, 21 vocatur Bethsaida Gali– laeae, quae erat patria Philippi, Andreae et Petri (Jo. 1, 44). Narratio primae multiplicationis panum, praesertim prout habetur in Marco 6, 30-53 3 4 , huic sententiae favere videtur; nam, si miraculum panum locum habuit, ut communis fert opinio, ad orientem lacus (Jo. 6, 1 ss.), vv. 45-53 sat clare edicunt Bethsaidam fuisse ad occidentem ejusdem. Anathema Christi in Bethsaidam prolatum, videtur spectare Beths. occidentalem, quia simul cum Corozaim et Capharnaum, ad occi– dentem certo sitis, nominatur (Mtth. 11, 21-24; Le. 10, 13-15) 35 • 34 Aliis textus Me. 6, 45 non implicat exsistentiam Bethsaidae occidentalis: ita v. gr. LAGRANGE mandatum Christi apostolis datum, « ••. ut praecederent eum trans Jretum, ad Bethsaidam », sic vertit: « ••• de l'autre coté, en face de Bethsaide »._ Hic locus occidentalis lacus, qui erat contra Bethsaidam, signatur ab eodem Marco v. 53 ut « ter– ra Genesareth»: (Cfr. Ev s St Marc, in h. 1, et St]ean, 6 17). - Item HUBY uni– cam Bethsaidam, orientalem, admittit, et vertit Me. 6, 45 sic: «••• en passant pres de Bethsafde »: locutio trans fretum indicaret terminum itineris; « Bethsaida » esset locus intermedius per quem transibant. (Ev s St Me. in h 1., in 'Verb. sal'2). 35 Cfr. VAN KAsTEREN, in Revue bibl., 3 (1894), pp. 65-70. - Distinguit duas Bethsaidas, et bene exponit raciones in favorem hujus sententiae. - Item F. PRAT, S. J., Jésus Christ,3 p. 387 Paris, 1933.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz