BCCCAP00000000000000000000544

URBES ET PAGI GALILAEAE 25 e) Divisio Palaestinae - Cisjordanica politice divisa erat in 4 pro– vincias; Galilaea in parte superiori, infra eam erat Samaria, et inferius ]udaea, et tandem in extrema parte australi erat Idumaea 32. - Trans– jordanica piures quoque provincias habebat, quarum tamen praeci– puae pro Evangeliis sunt Gaulanitis et Peraea. Celebriores urbes (vel pagi) in Novo Testamento commemora– tae, hae sunt juxta distributionem Provinciarum superius indicatam: A - In Galilaea a) Nazareth, c1v1tas adeo obscura ut ejus nomen nunquam m Vetere Testamento occurrat 3 3, adeo despecta ut vix posset ah ea aliquid boni sperari (Jo. 1, 46), sed clarissima facta est ex commoratione Sanctae Familiae et Christi praedicatione, cuí incolae incredulos se praebuerunt; Nazareth, inquam, sita est in extremo tractu montium Galilaeae, ubi hi in planitiem Esdrelon desinunt, media fere via ínter Carmelum et lacum Genesareth. (cfr. Mtth. 2, 23; 4, 13; Me. 1, 9; Le. 1, 26; 2, 4. 39. 51; 4, 16; etc.). b) Cana Galilaeae, ubi Jesus aquam in vinum convertit (Jo. 2, 1-11), et filium reguli in Capharnaum aegrotantem absens, solo vo– luntatis actu, sanavit (Jo. 4, 46-54); videtur identificanda cum ho– dierno Kefr-Kenna ad NE. Nazareth, a qua 6 Km. distat. e) Naim, ad cujus portas Jesus filium viduae a mortuis resusci– tavit (Le. 7, 11-17), est in planitie Esdrelon, in descensu aquilonari parvi Hermonis, 7 Km. occidentem et meridiem versus a monte Thabor. d) Capharnaum respondere videtur ruinis Tell-Hum in littore occidentali lacus Genesareth versus septentrionem, np. 5 Km. infra ostium Jordanis. - In Veteri Testamento non occurrit ejus mentio, sed eam Jesus quasi suam residentiam elegit, et. centrum suarum pere– grinationum (Mtth. 4, 13""'.16; 9, 1); plura miracula fecit Jesus ibi; multas sermones in ea habuit (Jo. 6, 59); hinc tantus honor ei confe- 32 Idumaea recentior non est confundenda cum antiquo regno Edom ad meri– diem Palaestinae, sed est pars meridionalis Judaeae, quam Edomitae post captivita– tem Babylonicam Judaeorum occupaverant. Devicti a Juda Mach., a Jo. Hircano compulsi sunt accipere circumcisionem, et se populo judaico aggregare: (JosEPH. FLAv.; Antiquitates..., XIII, 9, 1). 33 Nazareth non nominatur umquam in Talmud et Midrasch; tantum. in Ele– gía quadam ca a. 800 p. Chr. dicitur fuisse unam e civitatibus sacerdotalibus, in quibus illae 24 classes sacerdotum habitabant. (Cfr. *STRACK-BILLERBECK, I, p. 92).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz