BCCCAP00000000000000000000544
DESCRIPTIO PALAESTINAE 23 at forsitan diebus ferialibus assistentia erat libera, dum Sabbatis erat obligatoria. Haec nomina synagogarum apud Philon. et Jos. Flav. occurrunt. {cfr. tamen Act. 16, 13-16). II 0 - Brevis descriptio Terrae Sanctae Subjungimus brevem Palaestinae descriptionem, notantes. prae– sertim ea quae ad Novi Testamenti illustrationem faciunt 27 . a) Limites - Palaestina his terminis continetur: ad Septentrionem sunt montes meridionales Syriae, Libanus, Antilibanus et Hermon; ad Orientem desertum Syro-arabicum, usque ad flumen Arnon in medio littore orientali Maris Mortui; ad meridiem Arabia petraea; ab ora inferiori maris mortui limes, quasi arcum circuli describens, vergit ad SO usque ad vicinia Cadesbarne, unde iterum ascendens ad N.O. per Uadi el-Aris (Torrens Aegypti) pervenit ad Mare Medi– terraneum: tandeni limes Occidentalis est ipsum mare Magnum a Uadi-el-Aris usque ad Nahr-el-Qasimiye infra Libanum 2s. b) Extensio super.ficialis - Palaestina, computata etiam Transjor– dania, parva est; habet plus minusve 28.000 Km2 29; longitudo ejus in parte occidentali est 260 vel 280 Km., in parte vero Orientali 200 Km.; latitudo varia est in utraque parte Jordanis, cum hac tamen differen– tia; in terra cisjordanica latitudo crescit semper a Sept. ad Meridiem; in transjordanica latitudo coangustatur in eadem directione. e) Configuratio - Est in genere montibus abundans, qui non mag– nam altitudinem pertingunt. In cisjordanica, juga montium, quae totam a N. ad S. percurrunt, solum interrumpuntur per planitiem Esdrelon. Ubi montes Galilaeae in hanc vallem desinunt est mons Tha– bor, 615 mt. supra aequor Mediter., ubi juxta antiquissimam traditio- 27 Cfr. P. ABEL, O. P.; Géographie de la Palestine; I - Géographie physique et historique, Paris, 1933. II - Géographie politique. Les Villes; Paris, 1938. - A. FERNÁN– DEz, S. J., Problemas de topografia palestinense, Barcelona, 1936. - D. BALDI, O. F. M., Píccola Guida di Terra Santa, 2ª ed., Gerusalemme 1937. - MGR. LEGENDRE, Le Pays biblique, Paris, 1928. · 28 Nahr - el - Qasimiye est quidem limes geographicus vel ·naturalis Palaestina~; limes vero politicus quem de facto habuit, erat inferius, in Ra~ - en - NaqÍlra; regio– nem superiorem semper incoluerunt Tyrii seu Phoenicii. 29 Paulo minus quam Belgium, quod habet 29.000 Km2. ' '\
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz