BCCCAP00000000000000000000544
404 GLORIA CHRISTI fusione et rubore, atque ad frangendam pervicaciam suam< Multo conformius naturae rei videtur, ut ipse, lacrimis contritionis et amoris · perfusus, statim ad pedes Jesu provolutus fuerit, in illa verba confes– sionis prorrumpens: « D. meus, et D. meus »; quam supponere ipsum, etiam post grave monitum Christi: « Noli esse incredulus, sed fidelis », obstinatum perstitisse, et vulnerum examen instituere ausum fuisse. « C'etit été trop fort », dicit bene P. LAGRANGE (in Jo., p. 518). v. 29 - « ... Quía vídístí me, Thoma, credídístí »; Jesus accipit disci– puli conversi confessionem, ejusque fidem laudat. Hoc non opponi– tur notioni fidei, quae est de non visis, id est, de iis quae sensibus non percipiuntur: nam ut dicit S. GREGORIUS (loe. cit. c. 1202) : « Aliud vidit ·(Thomas), aliud credidit. A mortali quippe homine divinitas vi– deri non potuit. Hominem ergo vidit, et Deum confessus est. .. Vi– dendo e~go credidit, qui considerando verum hominem, hunc Deum, quem videre non poterat, exclamavit ». Visio respicit motivum cre– dibilitatis, quod actum fidei, ut rationabilis sit, praecedit. Sed quia motivum ordinarium et normale credibilitatis, est testimonium illo– rum qui legitima auctoritate nos docent, (quia « fides ex auditu », Rom. 10, 17); ideo Christus subdit: « Beati qui non viderunt, et credide– runt ». Haeé verba non referuntur ad alios apostolos, qui et ipsi non– nisi postquam viderunt, crediderunt; sed ad omnes illos, qui, post– quam Christus per Ascensionem in caelum ablatus fuerit a conspecti– bus hominum, solo apostolorum eorumque usque ad fmem saeculi successorum testimonio credituri sunt per verbum eorum in Christum. Isti non minus beati sunt, quam apostoli qui Christum viderunt: sed eorum fides humilis et simplex magnum habet meritum, et clara vi– sione Dei in caelo retribuetur. Quod nobis, in hac sententia specialiter signatis, concedat nle, qui pro nobis incarnatus et natus, vitam degit pauperem, caelesti nos im– buit doctrina, passus, mortuus et sépultus, « resurrexit propter justi– ficationem nostram » (Rom. 4, 25), et in caelum ascendens, « semper vivit ad interpellandum pro nobis (Hebr. 7, 25). AMEN. EXPLICIT EXPOSITIO EVANGELICA.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz