BCCCAP00000000000000000000544
402 GLORIA CHRISTI stolico, qua tali, cujus Thomas partem efformabat. Ideo Marcus et Lucas, describentes hanc eamdem apparitionem, dicunt factam 1:or~ evoe:-xix = Un– decim, id est, collegio Apostolorum 11 • § 2 - JESUS ITERUM POST DIES 0CT0 APPARUIT UNDECIM, PRAESENTE THOMA (Jo. 20, 24-29). Causa absentiae Thomae non potest determinari: forsitan petenda est ex indole peculiari ipsius, prout ex Evangelio Joannis cognoscitur; animus promptus et generosus, propriae sententiae tenax, ad dejectio– nem animi pronus. De Resurrectione Magistri desperans, et mulie– rum nuntium spemens, manebat solus, vel, relictis apostolis, alio ivit. Apostoli, volentes eum participem gaudii facere, dicebant ei (~Ae– yov = instanter et iterato dicebant): « Vidimus Dominum ». - Ipse ab– nuit credere testimonio eorum, et ponit fidei suae condiciones, quas non sperat esse adimplendas. Temerario ausu enumerat gradatim has condiciones; primum videre, deinde palpare et examinare, praesertim plagas Ejus: nec sufficit; exigit quoque inferre digitum suum in fi– xuras clavorum, et totam manum in majorem aperturam lateris lan– cea transfossi. Nisi haec omnia - inquit - mihi concedantur, « non credam ». - Incredulitas adeo obstinata, quae ut frangeretur, tales condiciones Deo proponere ausa est, fuit a Deo permissive disposita, ut maximum et clarissimum argumentum Resurrectionis Christi ha– bere possemus, quo vulnus infidelitatis e corde nostro radicitus evel– leretur. Optime ad rem S. GREGORIUS MAGNUS: « Numquid casu ge– stum creditis, ut electus ille discipulus tune deesset, post autem ·veniens audiret, audiens dubitaret, dubitans palparet, palpans crederet? Non hoc casu, sed divina dispensatione gestum est... , ut discipulus ille du– bitans, dum in magistro suo vulnera palparet carnis, in nobis vulnera sanaret infidelitatis. Plus enim nobis Thomae infidelitas ad fidem, quam fides credentium discipulorum profuit; quia dum ille ad fidem pal- contra rigorismum Novatianorum et Montanistarum. (Cfr. A. VACCARI, in Bíblica, 13 (1932), p. 248). - Etiam Deut. 17, 8 verbum gr. &~uvoc-re:'i:v vertitur per « dif– ficile esse »: quod revera melius respondet hebraico pala', = mirabile, difficile fuit. - Cfr. ídem, Zach. 8, 6. 11 Habetur casus valde similis in Num. 11, 16-30; de 70 viris a Moyse ex man– dato Dei electis, super quos descendit Spiritus Domini. Cum duo ex illis, Eldad et Medad, non venissent prope Tabernaculum, ut jusserat Dominus, sed mansissent in castris, acceperunt et ipsi Spititum Domini, et prophetarunt sicut ceteri; cuius reí ratio datur haec: « nam et ipsi descripti fuerant » (v. 26).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz