BCCCAP00000000000000000000544

CHRISTI RESURRECTIO ET APPARITIONES 401 quorum... retenta sunt », minime referantur ad Sacramentum paeni– tentiae, « quidquid Patribus Tridentinis asserere placuit »; haec est pro– positio 47ª inter eas quas Decretum S. Officii « Lamentabili » (3 Julii, 1907) recenset et damnat. (Ench. Symb., D. B., nº 2.047). Similibus verbis promiserat Christus Petra (Mt. 16, 19), et omni– bus Apostolis simul cum Petra (Mt. 18, 18), potestatem ligandi at– que solvendi: qua metaphorá intelligitur potestas jurisdictionis in uni– versum, scilicet, legifera, judicialis et doctrinalis, tum externum tum internum forum attingens. Post Resurrectionem vero speciali modo confirmat illis potestatem jurisdictionis in foro interno, institueris Sa– cramentum paenitentiae. Nota. - a) Non dantur peccata irremissibilia ex defectu potestatis Ecclesiae. Sed si de facto aliquod peccatum non remittitur, est quia peccator non ponit ex parte sua ea quae necessaria sunt ad remissionem obtinendam: cujusmodi est peccatum blasphemiae contra Spiritum Sanctum (Mt. 12, 31 sq.; Le. 12, ·19); « illud nempe atrocissimum peccatum, quo opera ma– nifesto divina in hominum salutem facta, daemoni ascribuntur, ideoque veritati m::uufestae mentis oculi habitualiter et pertinaciter occluduntur » 8 • Ceterum, illud dicitur aliquando impossibile, quod nonnisi d@culter et raro accidit, interveniente aliqua causa extraordinaria: sicut morbus dicitur in– sanabilis, quando per illum destruitur virtus naturae, qua sanari posset. s·ed, quemadmodum talis morbus, secundum naturam insanabilis, potest per Deum sanari; << ita et peccatum contra Spiritum Sanctum dicitur i.rre– missibile secundum suani naturam, in quantum excludit ea, per quae fit remissio peccatorum: per hoc tamen non praecluditur via remittendi et sanandi omnipotentiae divinae, per quam aliquando tales quasi miraculosc spiritualiter sanantur » 9 • Eodem modo explicatur Hebr. 6, 4-6: « Impossi– bile est... eos, qui semel sunt illuminati..., et prolapsi sunt; rursus renovari ad paenitentiam... »; impossibilitas ponitur pro magna d@cultate 1 0. b) Verba cxcplwv-cat et %€%pá-C'Y]V-CCGt, indicant, tempore perfecto, cer– titudinem et celeritatem effectus sententiae latae ab apostolis circa peccata: ipso momento quo profertur, et vi ipsius sententiae, habetur remissio vel retentio peccati. Christus ratum habet in caelo, quidquid ejus minister fa– cit in terra. e) Quamvis Thomas non esset ibi, etiam ipse accepit Spiritum San– ctum, et potestatem quoad peccata; quia erant dona concessa collegio apo- 8 Cfr. Hurter, Theol. dogm., tom. 3°, p. 435. 9 « Summa theol. », 2a 2ae, q. 14, a. 3, corp. 10 Codex D graeco-latinus, (Claromontanus, qui, saec. Vl 0 confoctus, refert textum saec. III) vertit ocMvMov per « difficile »: in qua lectione videre est reactionem

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz