BCCCAP00000000000000000000544

400 GLORIA CHRISTI Patre ad eam fundandam et perenniter conservandam; speciali modo eis confort illam potestatem quae solius Dei propria est, nempe, po– testatem remittendi peccata. V. 22 - « Accipíte Spiritum Sanctum »: sicut per insuffiationem vi– vificavit Deus corpus primi hominis (Gen. 2, 7), et per spiritum in– suffiantem ossa arida revixerunt (Ezch. 37, 1-14); ita Christus, volens .novam vitam apostolis infundere, insujftavit in eos, congruenti signo halítus repraesentans Spiritum Sanctum quem dabat illis. - Verbis illis « accipite S. Sanctum », non continetur mera promissio Spiritus Sancti dandi post Ascensionem; vel apparens tantum communicatio Spiritus, solum figuraliter, (ut putavit THE0DORUS MoPSUESTENUS, a Conc. oecumenico Vº, [Constantinopolitano IIº] damnatus; cfr. DENZ. BANW., Enchir. Symb., 224), sed significatur ipsa infusio Spiritus Sancti in apostolos, ad missionem ipsis demandatam exsequendam. v. 23 - « Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; quorum retinue– ritís, retenta sunt » - En alius textus, cuius genuinus sensus est authen– tice ab Ecclesia definitus. Reformatores saec. XVI dicebant his verbis « Accipite Spiritum Santum; quorum... retenta sunt », apostolis com– mitti munus et potestatem praedícandi verbum Dei; et nihil praeterea: remissionem autem peccatorum (vel potius juxta eorum errorem, dis– símulationem peccatorum) obtineri, non per absolutionem a potestate clavium factam, sed per fidem praestitam praedicationi apostolorum. - Concilium Tridentinum, (sess. XIV, can. 4°, de Paenitentia) haec habet: << Si quis dixerit, verba illa Domini Salvatoris: Accipite S. Sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; quorum reti– nueritis, retenta sunt », non esse intelligenda de potestate remittendi et retinendi peccata in sacramento Paenitentiae, sicut Ecclesia catho– lica ab initio semper intellexit: detorserit autem, contra institutionem huius Sacramenti, ad auctoritatem praedicandi evangelium; A. S. » 7 • Juxta doctrinam igitur Ecclesiae, hic narratur ínstítutio Sacramenti pae– nítentiae, et confertur apostolis eorumque successoribus, potestas vera et judicialis in omnia peccata quorumcumque hominum, nec ullum est ' peccatum, cujus remittendi Ecdesia non habeat potestatem; (sicut No– vatíaní et Montanístae falso docuerunt); sicut nullum est peccatum, quod possit remitti independenter a potestate clavium, cuí subjici de– bet saltem in voto. - Modernistae, errorem Protestantium in hac par– te renovantes, docuerunt quod verba Domini: « Accipite Sp. Sanctum; 7 Cfr. « Enchiridion Symbol. », Denz. Banw., n. 913.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz