BCCCAP00000000000000000000544
CHRISTI RESURREC'l'IO ET APPARITIONES 399 I-lic videntur inserenda quae habet Marcus; eamdem, ut commu– niter creditur, apparitionem referens: 6. - Jesus serio conquestus est de apostolis, « exprobrans incredulitatem eorum et duritiam cordis, quia iis qui viderant Bum resurrexisse, non crediderunt » (Me. 16, 14). Optimo sane consilio voluit Marcus notare, et quasi exaggerare incredulita– tem apostolorum, eorum ingenii tarditatem et cordis pinguedinem, quae tam severam reprehensionem Domini meruit: quia testimonium eorum de Resurrectione Christi, pro cujus veritate asserenda sangui– nem ipsamque vitam profuderunt,. eo majorem habet vim, quo diffi– ciliores se praebuerunt ad credendum, et plura atque clariora postu– larunt argumenta, ita ut nonnisi .evidentia facti compulsi crediderint. Nota. - Hinc, omni prorsus fundamento caret theoria rationali– stica de hallucinatione apostolorum, ac si eorum persuasio orta esset, non ex rerum objectiva consideratione, sed ex quadam illusione exal– tatae mentis et calidae phantasiae: magnum ·nempe habentes deside– rium et certam spem Jesum fore surrecturum, finxerunt sibi Ipsum de facto surrexisse. - Narrado, inquam, Marci, quae discipulos, nedum ad credendum pronos, perquam difficiles eos ostendit, explicationem istam omnino explodit. - Sed si incredulitas eorum hoc bonum pro– duxit, quod scilicet provocando majora argumenta ex parte Christi, certiorem reddidit Ejus Resurrectionem, et fidem nostram firmius sta– bilivit; non ideo excusantur a culpa, ideoque juste increpati sunt a Christo. Culpa autem per illam increpationem humiliter susceptam expiata, animos eorum iterum erigit Jesus, dicens: « Pax vobis >>; et confert illis divinam missionem, eamdem quam Ipse accepit a Patre in ordine ad salvationem hominum; quam ut possint exequi, infundit eis Spi– ritum Sanctum, cum potestate regenerandi animas, reconciliandi ho:– mines Deo, applicando illis merita Redemptionis. « Sicut misit me Pa– ter, et Ego mitto vos>>. (Jo. 20, 21). Particula comparationis xoc&cb~, quandam identitatem ponit inter missionem Christi a Patre, et missio– nem apostolorum a Christo: communicat apostolis eamdem auctori– tatem et potestatem ad conservandam Ecclesiam, quam Ipse accepit a dedit eis », quae videntur esse glossa posterior: textus critice probabilior haec habet: « ••• partem piscis assi; et sumens coram eis, manducavit ». 6 Adverbium novíssíme = ílcr't"e:pov, non respicit ultimam omnino apparitionem Jesu, sed ultimam illarum trium, quas Marcus breviter recenset; quae omnes tres evenerunt ipsa die Resurrectionis.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz