BCCCAP00000000000000000000544
CHRISTI RESURRECTlO ET APPARITlONES 397 lieribus (= bfo-n¡cr1Xv), ipso momento apparitionis, ac si tune ex quo– dam loco illuc ·pervenissent. Joannes exhibet angelos sedentes, nec ullo modo contradicit Lucae; quia describit tempus posterius et diversum factum. Postquam mu– lieres recesserunt, et Petrus aliusque discipulus sepulchrum examina– runt, mansit ibi sola Maria Magdalena, et prospiciens in monumentum, vidit duos angelos sedentes, unum ad caput, et alterum ad pedes, ubi fuerat corpus Jesu. Ceterum, operae pretium non est in his minutiis nimium immo– rari, cum verbum xix,l},¡µ1Xt et &vlcrTY¡µt 11011 semper servent suum sensum proprium « sedendi et standi » vel surgendi, sed quandoque abundent, et quasi pleonastice ponantur; vel, quod attinet ad xix-lh¡µ1Xt potest indicare solam praesentiam in aliquo loco, abstrahendo a modo praesentiae, (an. sedens, stans, jacens, etc.); sicut verbum ..':ltP;, cujus xix– -lh¡µ1Xt est versio ( = « sedit, consedit, habitavit, fuit in aliquo loco, com– moratus est », etc.) - Cfr. Me. 16, 19; « Sedet a dextris Dei» = exix– &tcrev ... cum Act. 7, 56, ubi Stephanus contemplatur in caelo Filium Hominis stantem = « Éo''C'&'C'IX >\ a dextris Dei. § 1 - JESUS APPARET DISCIPULIS DIE RESURRECTIONIS, ABSENTE THOMA. (Jo. 20, 19-25; Le. 24, 36-43; Me. 16, 14). Mulieres impleverant mandatum ab angelis susceptum, nuntiandi Apostolis Resurrectionem Christi: sed reputatae sunt ab eis tamquam illusae et delirantes (Le. 24, 11), et denegaverunt fidem verbis earum. - Similiter duo discipuli euntes in Emmaus, qui Dominum Jesum viderant, Eumque cognoverant in fractione panis, non invenerunt fi– dem in Apostolis ( Me. 16, 12 sq.). - Verumtamen sepulchrum va– cuum a Petro et Joanne comprobatum, iteratae affirmationes mulie– rum, et praesertim Magdalenae, commotio Synedrii, a quo calumnia furti ab apostolis patrati incipiebat spargi, aliquod dubium injiciebat in ipsam eorum incredulitatem, et fere timebant ne verum esset quod eis narrabatur; formidabant enim ne furor et invidia judaeorum in eos tune converteretur, et acrius quam antea in Magistrum arderet. Ideo erant congregati ob communem timorem, et «januis clausis, prop– ter metum judaeorum », in domo alicujus discipuli, probabiliter in Ce– naculo. - S. Lucas describit vivide magnam animorum commotio– nem, quae tune ínter adstantes effecta est, propter nuntium a quodam allatum de apparitione Christi resuscitati facta Petro, vel ab ipso Pe-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz