BCCCAP00000000000000000000544

396 GLORIA CHRISTI Maria Matre Jesu. Similiter teste Matthaeo (27, 61); et Marco (15, 47), istae duo novissimae omnium recesserunt a Calvario post sepulturam Jesu. Unde probabiliter primae fuerunt in revertendo ad sepulchrum die Dominica: ideo eas speciatim Matthaeus nominat. Praeterea, locutio « Maria Magdalena et altera Maria» est Matthaeo cara, nam ille solus bis eam adhibet: quod ex comparatione cum Marco clarius elucet; uterque enim de iisdem duabus mulieribus eadem occasione scribens, non iisdem omnino verbis utitur; sed dum Marcus dícit: « Maria Mag– dalena et Maria Joseph » (15, 47), Matthaeus dicit: « Maria Magda– lena et altera Maria» (27, 61). Marcus, praeter utramque Mariam, nominat etiam Salome, matrem filiorum Zebedaei; rationem peculiarem assignare non est facile: ip– sae quoque nominatim dicuntur a Mt. 27, 56 et a Me. 15, 40 sq. in Calvario fuisse. Lucas, mulieres omnes illas inducit testes Resurrectionis, quas Do– minum sequentes et Ei ministrantes de facultatibus suis, durante mini– sterio publico Christi, solus Lucas exhibuerat (8, 1 sq.); fidelitas ea– rum Christo servata, vel in ipsa Ejus passione et marte (Le. 23, 27-31. 49. 55 sq.), meruit praemium consolationis, ut primae omnium acci– perent nuntium Resurrectionis. C) Numerus Angelorum in sepulchro. a) Mattheus et Marcus unius, Lucas et J oannes duorum mentionem faciunt. - b) Matthaeus ponit angelum sedentem supra lapidem externum sepulchri, Marcus ponit juvenem fulgentem intus sedentem a dextris. e) Juxta Lucam, mulle– res vident duos viras (angelos) stantes, secundum Joannem duo angeli Magdalenam alloquentes sedent. Resp.; ad a) Matthaeus et Marcus, quin duos negent, illum solum commemorant qui mulieribus locutus est, et qui lapidem revolvit; Lucas et Joannes accurate duos angelos qui apparuerunt, notant. - ad b) Differentiae quoad locum, ubi angeli visi sunt, facili negotio con– ciliantur; sicut illae quoque de habitu eorumdem. - Mt. et Me. de diverso temporis momento agunt; nam primus evangelista loquitur de angelo revolvente lapidem ah ostia monumenti, et perterrefaciente custodes sepulchri; quod contigit paulo ante adventum mulierum. Cu– stodibus perterritis et ad terram prostratis, reliquit angelus lapidem super quem sedebat et ingressus in monumentum, sedebat intus a dextris; quem mulleres advenientes et intrantes in sepulchrum viderunt, ut narrat Marcus. - ad e) Secundum Le. duo viri (angeli, speciem virorum habentes) stant, quia perhibentur velut repente apparentes mu-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz