BCCCAP00000000000000000000544

CHRISTI RESURRECTIO ET APPARITIONES 395 Alii duo evangelistae cum Me. et Jo. consonant; juxta Le. enim mulieres venerunt ad monumentum « valde diluculo » (24, 1); juxta Mt. (28, 1) « illucescente jam die prima hebdomadis, seu Dominica die, ad auroram ». - Hoc enim significat locutio aliquantulum obscura Mt. 28, 1 « Vespere autem Sabbati, quae lucescit in prima Sabbati... ». 'O~e = (vespere) induit hic sensum derivatum quem aliquando habet, scilicet, «post»; cra~~ix't"wv, licet in plurali, indicat diem hebdomadae sin– gularem, diem nempe septimam, Sabbatum, sicut saepe alias in evan– geliis. Deinde subintelligenda est 't"YÍ &pq, ante 't"YÍ ~mqiwcrxoúcry¡; et tan– dem secundum cra~~ix't"wv accipiendum est in sensu « hebdomadae », cujus prima dies designatur. - Ita haec idea clara et vera obtinetur: « Post Sabbatum, hora quae illucescit in primam diem hebdomadae, (= Dominicam), venit Maria Magdalena... >>. Nota. - In praecedentibus egim.us de hora qua mulieres venerunt in sepulchrum, non de hora qua Christus resurrexit: de hac evangelistae non · loquuntur, nisi forte Marcus, qui 16, 9 dicit: «Surgens autem mane pri– ma Sabbati... »; ubi tamen non certo constat utrum adverbium ;i;pw-C = «mane», connecti debeat cum praecedenti «surgens », an cum sequenti « apparuit ». - Communiter tamen admittitur Jesum resurrexisse ad ortum lucis primae diei hebdomadae, sicut mortuus fuerat ad vesperam, defi– ciente jam luce diei. Patres et Doctores Ecclesiae congruentias ordinis my– stici in hora mortis et resurrectionis Christi libenter inveniunt. (Cfr. Summa th., loco cit., q. 53). B) Circa numerum mulierum, ad sepulchrum venientium. - Joannes unam Mariam Magdalenam commemorat (20, 1); Mt. duas nominat, vdl. Mariam Magdalenam et alteram Mariam, sel. JACOBI (28, 1); Me. tres ponit, nempe, utramque Mariam et Salome (16, 1); Le. denique tres nominatim recenset, vdl. utramque Mariam et Joannam, quibus adjungit « ceteras, quae cum eis erant » (24, 10, cfr. 8, 2 sq.). Resp. - Nullus evangelista, minorem numerum recensens, inten– dit negare majorem ab alio positum; sed quadam peculiari ratione ductus hoc fecit. - Joannes nominans solam Magdalenam, supponit alias quoque mulieres cum ea fuisse, uti ex verbis Magdalenae 20, 2 « nescimus... » colligitur. - Apparitionem ipsi factam narrare volens, non erat cur alias mulieres nominaret. - Matthaeus duas Marias no– minat, forsitan quia in amare Jesu excelluerant, et propter hunc fer– vorem magis notae erant chriLstianis, quibus Evangelium destinabat. Profecto, dum de aliis dicitur fuisse a longe (Me. 15, 40; Le. 23, 49), de istis duabus dicit Joannes 19, 25 fuisse juxta Crucem Domini cum

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz