BCCCAP00000000000000000000544

394 GLORIA CHRISTI Matthaeus et Joannes praeter apparitiones in Judaea, narrant unam singuli apparitionem in Galilaea; Marcus et Lucas de solis apparitio– nibus in Judaea loquuntur; Marcus tamen cognoscit apparitionem in Galilaea a Matthaeo narratam, quia verba Christi (Me. 16, 15-18) illa occasione fuisse prolata, ex Matthaeo 28, 18 s. apparet. D1scREPANTIAE ínter evangelistas in narratione Resurrectionis Christi. - Simul cum perfecta conformitate in substantialibus de qua hac– tenus diximus, adsunt nonnullae discrepantiae, imo contradictiones ap– parentes in rebus secundariis. - Quae statim oculos legentis percel– lunt. sunt tres: a) hora qua mulieres ad monumentum venerunt; b) nu– merus earum; e) numerus angelorum in sepulchro. A) Circa horam videntur evangelistae discordes esse·, praesertim Mar– cus cum Joanne comparatus: nam Marcus haec habet: « Et valde mane... , veniunt ad monumentum, orto jam sole »; Joannes vero dicit de Maria Magdalena venisse ad monumentum « mane, cum adhuc tene– brae essent ». - Aliqui solutionem quaerunt, mutantes in Marco (16, 2) participium aoristi &.va""t"dAav""t"oc; = orto, in particip. praesentis, &vcx– ""t"éAAOV't"oc; = oriente jam Sale. (Ita habet D et aliqui codd. min. italae). Sed haec lectio parvam habet auctoritatem criticam, et for– tasse debetur studio conciliationis. ·- Melius dicitur utrumque evan– gelistam voluisse notare sollicitam festinationem sanctarum mulierum, quae summo mane petierunt sepulchrum. Marcus, conjungens « valde mane » cum « orto jam Sole », satis indicat se velle designare illud tempus diluculi non bene definitum, quod aeque bene potest nocti assignari et diei: tenebrae nondum plene recesserunt (Jo.), neque lux plenum obtinuit dominium (Me.). - Ortus autem Solis potest intel– ligi, vel de disco solari jam manifestato super terram, vel de luce au– rorae quam sol praemittit ante suam apparitionem; aurora autem in plaga orientali brevis est, et transitus a tenebris in lucem adeo parum durat, ut sub diverso respectu possit considerari vel ut pars noctis (Jo.), vel ut pars diei (Me.), « propter convenientiam quam cum utroque habet » 4. - Ex hac brevitate diluculi in Oriente non caret probabi– litate illa quoque aliorum explicatio, quae intelligit evangelistas agere de diversa re: Joannes sese refert ad momentum praeparationis un– guentorum et egressus mulierum e civitate; et tune « tenebrae adhuc erant », Marcus in prima parte (« valde mane»), idem momentum re– spicit; in altera (« orto jam sale»), adventum mulierum ad sepulchrum. 4 S. THOMAS, Summa th., p. 3, q. 51, a. 4, ad. 2: et q. 53, a. 2, ad. 3.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz