BCCCAP00000000000000000000544

CHRISTI RESURRECTIO ET APPARITIONES 393 illa perseveravit quaerens, et post pusillum Jesum redivivum videre et amplecti meruit. Sed tune piae mulieres non adhuc in via, sed jam in civitate erant; illis ergo Jesus non potuit in via apparere, post appa– ritionem Magdalenae. Omnibus itaque perpensis, videtur posse concludi Matthaeum re– spicere eamdem apparitionem a Me. et Jo. narratam; ipsum autem brevitati studentem, omnibus mulieribus, ínter eas Magdalenae, tri– buisse, quod unius Magdalenae proprium erat 3. Scopus Matthaei prae– cipuus erat narrare, quomodo nuntius Resurrectionis Christi, et man– datum eundi in Galilaeam, pervenerit ad apostolos; per mulieres nempe, ab angelis, imo ab ipso Domino instructas. B) Natura. - Apparitiones Domini fuerunt reales, et objectivae, non imaginariae. Corpus Christi visibile et palpabile se praebebat apo– stolis, qui eum loquentem audiebant, cum ipso ambulabant, man– ducabant, etc. (Act. 10, 40 sq.). S. Paulus, loquens de apparitionibus Christi resuscitati, adhibet verbum &<p&'fJ, quod de visione reali, de vera apparitione semper usurpatur (I Cor. 15, 5-8). ·q Tempus et locus. - Quatuor apparitiones ipsa Dominicae Re– surrectionis die factae narrantur; una post dies octo, duae in Galilaea inter quadraginta dies, et una die Ascensionis. Locus a Christo indicatus apostolis post cenam novissimam, ubi iterum erant Eum visuri, erat Galilaea (Mt. 26, 32). Sed ut eos de sua absentia tristes quantocius solaretur, apparuit statim in Judaea, in Jerusalem, et deinde in Galilaea, quo apostoli, colligentes parvum gre– gem fidelium, perrexerunt, nempe in monte quem Jesus antea indi– caverat (Mt. 28, 16 sq.). Tandem in Judaea, ad montem Oliveti, Apostoli Jesum ultimo benedicentem eis et ascendentem in caelum viderunt. 3 Idem fere modus servatur a Mt. 27, 44, cum loquitur de latronibus impro– perantibus Christo; ex Luca ·23, 39-43 tamen certum est non utrumque, sed unum tantummodo latronem Christo improperasse. - Item, Mt. 26, 8 (et etiam Me. 14, 4) didt discipulos murmurasse de effusione unguenti pretiosi, cum ex Jo. 12, 4 constet solum Judam murmurasse. - Similiter, Mt. 14, 15 loquitur pluraliter, et tribuit multis, quod uní Philippo (cfr. Jo. 6, 7) proprium erat; ítem. Mt. 16, 5-7 pluraliter loquitur, dum Marcus 8, 14 de eodem accuratius in singulari dicit. (Cfr. de hoc J. LEAL, San Mateo y la aparici6n de Cristo a Maria Magdalena, en Estudios bíblicos 7 (1948), 5-28.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz