BCCCAP00000000000000000000544

392 GLORIA CHRISTI cipue) pertinehant. Sed de istis crehris apparitionihus unusquisque evan– gelista selegit illas quae fini suo aptissimae videhantur. Octo vel no– vem numerantur, prout apparitio piis mulierihus revertentihus a se– pulchro, (quam narrat Mt. 28, 9 sq.), identificatur vel distinguitur ah apparitione facta Mariae Magdalenae a Me. (16, 9-11) commemorata, et a Joanne (20, 11-18) fusius descripta. - Tenent identificationem MALDONATUS, ScHEGG, BELSER, LAGRANGE, LEVESQUE 1 , * GonET, etc. - Profecto plures rationes videntur hanc sententiam commendare; in specie collatio Mt. cum aliis evangelistis. Marcus enim cum Mt. con– cordat usque ad reditum mulierum a sepulchro; sed deinde, nihil di– cens de Domino ah eis viso, dicit tamen ipsum apparuisse, et quidem primo 2 Mariae Magdalenae. - Lucas videtur supponere mulieres non vidisse nisi angelos ad sepulchrum, et ipsas nihil aliud Apostolis narra– visse (24, 22-24). - Joannes denique, qui supponit alias quoque mulie– res ad monumentum venisse (20, 2), solum narrat apparitionem fac– tam Magdalenae. - N ullus certe eorum negat diserte apparitionem Domini aliis mulierihus, et hahetur dumtaxat argumentum e silentio; sed hoc silentium nonnihil mirum videtur. - At, nescio an veritas Matthaei in hac sententia maneat omnino incolumis: videtur enim ipsum narrare factum diversum; circunstantiae enim differunt. illis apparet in via, dum redihant in civitatem; Magdalenae vero in horto, prope ipsum sepulchrum: verba etiam sunt diversa; salutatio Christi, sensus animi mulierum, et Magdalenae differunt. - Ideo plerique in– terpretes ut facta diversa hahent. Quaestionem dirimere non audens, anceps haereo. Commodior quidem est identificatio, quae difficultates tollit, et ordinem concin– niorem statuere permittit. Nam, si apparuit in via mulieribus quae a sepulchro redihant, cum Magdalena, monitis Petro et Joanne, illuc revertehatur; quomodo Marcus dicere potuit apparuisse primo Mariae Magdalenae1; nam haec Dominum vidit post aliquod intervallum, longius certe quam quod necessarium erat sanctis mulierihus (curren– tibus, · Mt. 28, 8) ad viam a sepulchro in civitatem percurrendam (Jo. 19, 20): postquam Petrus et Joannes, examinato sepulchro, recesserunt, l Nos quatre Évangiles, 4ª ed. (1923), pp. 318-30. 2 Tamen illud adverbium n-pw-rov == primo (Me. 16, 9) non est nimis premen– dum: non enim vult Marcus ordinem absolutum apparitionum Christi determi– nare, sed relativum. Tres ex illis seligens et breviter recensens, distinguit singulas adverbio vel locutione temporali sic: a) primo, b) post haec, e) novissime. Et sicut istud « novissime » non refertur certo ad ultimam apparitionem Christi die Ascen– sionis, ita nec illud « primo » excludit apparitiones aliis personis antea forte concessas.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz