BCCCAP00000000000000000000544

SECTIO VIII. A RESURRECTIONE DOMINI AD EJUS ASCENSIONEM (Mt. 28, 1-20; Me. 16, 1-20; Le. 24, 1-53; Jo. 20, 1-21, 25). Praenotanda. - In quatuor Evangelistarum narratione adest sub– stantialis consensus; nempe; omnes asserunt factum Resurrectionis Do– mini, duplici argumento comprobatum: a) sepulchro vacuo; et b) plu– ribus apparitionibus ipsius Christi redivivi. a) Sepulchrum, quod a mulieribus et a Petro atque Joanne inven– tum est vacuum, ita erat, non quia corpus Domini fuerit furto abla– tum, sicut Magdalena in prima turbatione mentís suspicata est (Jo. 20, 2), et sicut perfidi iudaei calumniase confinxerunt (Mt. 28, 11-15); sed quia Christus, adimplens quod toties praedixerat, ad vitam rever– sus, reliquit sepulchrum, egrediens ab eo quin amoveret lapidem nec sigilla frangeret. Ita dixerunt angeli, invitantes pias mulieres ad intuen– dum locum ubi positus fuerat Dominus; « Surrexit, non est hic... » (Mt. Me.); « Quid quaeritis viventem, cum mortuis? » (Le.). - Sepul– chrum vacuum a mulieribus, praesertim aMadgalena, inspectum fuisse, omnes quatuor evangelistae testantur; inspectionem vero accuratiorem a Petro et Joanne peractam, Lucas et Joannes referunt; ex quo certo excluditur hypothesis furti. b) Apparitiones Jesu, Ejus familiaris consuetudo cum apostolis, isto– rum difficultas ad credendum, et tandem eorum plena fides, vel po– tius facti evidentia, multiplici sensuum experimento acquisita, histori– citatem facti Resurrectionis Christi invicte demonstrant. Factum hi– storicum Resurrectionis Christi est sigillum veritatis totius missionis et praedicationis Ejus, atque proinde firmissimum fundamentum integrae fi~ei et religionis christianae; adeo ut S. Paulus (I Cor. 15, 14-17) di– cere potuerit, et praedicationem apostolorum, et fidem credentium inanem esse, (id est, absque objecto, fundamento destitutam), si Christus non resurrexit. Numerus, natura, tempus et locus apparitionum Christi. A) Numerus. Teste S. Luca (Act. 1, 3), Christus frequenter apparuit apostolis per dies quadraginta, confirmans eos in veritate Resurrectionis suae multis argumentis, et instruens circa ea quae ad regnum Dei (Ecclesiam prae-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz