BCCCAP00000000000000000000544

390 HEBDOMADA SANCTA transtulerunt illud in proximum hortum, ubi in petra Josephus sibi exciderat sepulchrum: erat igitur sepulchrum novum, « in quo non– dum quisquam positus foerat » (Le. 23, 53; Jo. 19, 41) ; et occluden– tes saxo magno ostium monumenti, abierunt. Christi sepultura fuit honorifica, tum ob personas nobiles et divi– tes illam curantes, tum propter copiosam unctionem aromatum pre– tiosorum, tum propter locum. Sepulchrum constabat duplici cella, in quarum prima, magis interna, deponebatur cadaver in loculo hori– zontali; altera, exterior, seu vestibulum habebat ostium, quod magno saxo apposito claudebatur. Judaei munierunt sigillis ostium sepulchri, positis etiam militibus qui custodirent illud, ne discipuli Jesu furarentur eum, et dicerent Eum resurrexisse (Mt. 27,. 62-66). Sed Deus confodit eorum astutiam, et eam ad maiorem splendorem Resurrectionis Christi convertit. Ete– nim die tertia « concussa terra Dominus resurrexit; et miracula facta sunt talia circa sepulchrum, ut et ipsi milites, qui custodes advene– rant, testes fierent, si vellent vera nuntiare. Sed avaritia illa quae cap– tivavit discipulum comitem Christi, captivavit et militem custodem sepulchri » (AuGUST., In Ps. 63, v. 9; P. L. 36, 767). - Calumnia de corpore Christi a discipulis forato, divulgata est ínter iudaeos, et vi– gebat cum Matthaeus, 10 vel 12 annis pastea, scribebat Evangelium (Mt. 28, 11-15). - At si admirabilis fuit, in obscuranda Christi divi– nitate et gloria, sacerdotum sedulitas, admirabilior fuit divina Provi– dentia, quae illorum diligentiá atque artificio ad illam illustrandam usa est (MALDONATUS in h. l. Mt.). Christus, implens quod iudaeis praedixerat, « Solvite tempíum hoc, et in tribus diebus excitaba illud » CTo. 2, 19), Templum corporis sui, de -quo ,hoc dicebat (ibi, v. 21), iudaica impietate resolutum, resur– gendo excitavit: egressus est e sepulchro, non amoto lapide et intactis sigillis, et statim Angelus revolvit lapidem sepulchri, et sedebat super eum, exspectans mulleres quae ad Eum ungendum, mane prima sab– bati, cum aromatibus veniebant, quibus nuntium Resurrectionis dedit, ut cum Apostolis illum communicarent, sicut fecerunt. « CHRISTUS PASSUS EST PRO NOBIS, VOBIS RELINQUENS EXEMPLUM, UT SEQUAMINI VESTIGIA EIUS » (I Pe 2, 21): « SI TAMEN COMPATIMUR, UT ET CONGLORIFICEMUR » (Rom 8, 17).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz