BCCCAP00000000000000000000544

PASSIO D.N. J. CHRISTI: MTT..26, 47-27, 66; PARALL. 389 supererat, tolleretur, « lancea latus Eius aperuit '», (videtur Vulgatam legisse lvot!;ev = « aperuit », pro critice certo ~vu~ev = « pupugit »), « et continuo exivit sanguis et aqua », naturalis. Haec habent mysticam significationem, ut probatur: a) ex mo– mento quod Evangelista illis tribuit, emphatice allato suo verídico testimonio (v. 35); b) ex communi Patrum et interpretum catholico– rum consensu, qui tamen in concreta facti significatione discrepant: nam alii in aqua vident praefiguratum baptisma, in sanguine Eucha– ristiam; alii in hoc facto vident expressum ortum Ecclesiae, sponsae Christi, quae de Eius latere et carde fluxit, sicut olií:n de latere Adae dormientis formata est eius coniux Eva; e) ex impletione Scripturae ab Evangelista diligenter notata: Christo non est impositum cruri– fragium, quia de Agno paschali, Eius typo, praeceptum erat: « Os non comminuetis ex eo » (Ex. 12, 46); transfixus est autem lancea, quia Zach. 12, 10 praedictum erat Messiam a suis transfodiendum esse, sed in Bum tandem paenitentiá duetos cum fide aspecturos: « Vi– debm1t (id est, aspicient) in quem transfixerunt ». Nota: Nomen militis latus Christi pungentis desumptum est in tradi– tione ab instrumento quo usus est: Longinus a Myx;r¡ = lancea. Hoc nomen datur interdum in apocryphis Centurioni, qui manui militum crucifigen– tium et custodientium' Jesum praeerat, et Christum confessus est (Cfr. Acta Pilati, *TISCHENDORF, p. 309; et eiusdem TISCH., Gesta Pilati, p. 387). 8° - CHRISTI SEPULTURA s2. - Joseph ab Arimathaea, nobilis de– curio (Me.), dives (Mt.), vir bonus et iustus (Le.), qui licet ad Syne– drium pertineret (probabiliter ex ordine seniorum), non consenserat consilio et actibus eorum contra Jesum (Le.), metu deposito, « introi– vit audacter ad Pilatum, et petiit corpus Jesu » (Me.). Pilatus, post inquisitionem de marte Jesu factam a Centurione, jussit dari Josepho corpus Jesu, guod in sindone munda a se empta involvens, sepelivit. - Sed Joannes addit corpus Jesu ante sepulturam aromatibus fuisse condítum. Praeter Josephum enim, qui sindonem attulerat, et de quo uno Synoptici mentionem faciunt, venit etiam alius Synedrista, Nico– demus, « ferens mixturam myrrhae et aloes, quasi libras centum » , (Jo. 19, 39); itaque, unctione sacri corporis festine peracta, - quia « sabbatum illucescebat » (Le. 23, 54), id est, in eo erat ut inciperet. -, 82 De differentiis inter narrationes Synopticorum et Joannis quoad sepulturam Christi, et de probabili earum explicatione, cfr. WERNER BULST, Vb. Dni 31 (1953) 257-73; 352-59.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz