BCCCAP00000000000000000000544

388 HEBDOMADA SANCTA sunt, quae Matthaeus fusius aliis describit. Tres Syrtoptici sctssionem veli Templi memorant. « Sanctum » separabatur a « Sanctissimo » ma– gno et pretioso velo, aditum et aspectum Sanctissimi daudente: hoc videtur esse velum quod dicitur scissum in morte Christi, (alii putant agi de velo quod separabat « Sanctum » a vestíbulo) ; haec scissio symbolice significabat, per mortem Christi patuisse viam ad Sanctuarium caeleste, quod hucusque dausum erat; et cultum veterem esse abrogatum. - (De symbolismo veli Templi, cfr. Heb. 9). Lucas ponit scissionem veli ante mortem Christi, sed id facit per prolepsim. Terrae motus, scissio petrarum, apertio sepulchrorum, resurrectio mortuorum, apparitio eorum in sancta civitate, a solo Matthaeo nar– xantur. - De his mortuis expresse dicitur eos exiisse e monumentis et apparuisse multis « post resurrectionem Jesu »: ex quo colligere pos– sumus, etiam verba « multa corpora sanctorum qui dormierant, sur– rexerunt », intelligenda esse « post resurrectionem Eius », Jesu. - Mat– thaeus autem anticipat totum, etsi pars tantum in morte Christi eve– nerit, nempe apertio sepulchrorum, ut effectus terraemotus. Die au– tem tertia, nempe post resurrectionem Christi, etiam illi sancti mor– tui, ex iam apertis tumulis exeuntes, apparuerunt multis, et nuntium Resurrectionis Christi illis dederunt. Deinde, isti Sancti cum corpore glorificato die Ascensionis cum Christo in caelum intrarunt. - Item, tres Synoptici narrant Centurionis conversionem: qui his prodigiis per– motus glorificavit Deum, confoendo Jesum ut virum iustum (Le.), imo ut Filium Dei (Mt. et Me.), Deo carissimum et intime unitum. - Po– pulus quoque qui aderat, visis prodigiis et timore correptus, disce– debat e Golgotha, percutiens pectus, et veniam implorans (Le. 23, 48). 7° - LATERIS CHRISTI TRANFIXIO (Jo. 19, 31-37). - More romano corpora crucifixorum relinquebantur in cruce donec morerentur, et a bestiis vel avibus devorarentur. Judaei autem ex praescripto Deut 21, 23 appensum in ligno eadem die ante Solis occasum deponebant et sepeliebant. - Alia praeterea ratio in casu Jesu adiungebatur, quam adnotat Evangelista: erat nempe Parasceve Paschae, ideoque die se– quenti Pascha celebrabatur, quod in Sabbatum incidebat, ac propterea dicitur « magnus » dies ille Sabbati (gr. ixdvou -i-oü Z:cx~~cx-i-ou, = illius Sabbati). - Igitur, annuente Pilato precibus iudaeorum, venerunt ipsi cum militibus, qui crucifixos, si adhuc viverent, conficerent per con– suetum supplicium crurifragii. Duorum latrorum cruribus fractis, ve– nerunt ad Jesum, quem iam mortuum invenientes non affecerunt illo supplicio; sed « unus militum», ut si quod de Eius morte dubium

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz