BCCCAP00000000000000000000544
PASSIO D. N. J. CHRISTI: MTT. ce. 26-27; PARALL. 387 Herodem, ab Herode iterum ad Pilatum, et tandem a praetorio ad Golgotha, ubi per tres horas iam in cruce pendebat: en tot causae sitis acerbissimae quae Jesum cruciavit. Voluit Jesus manifestare tormen– tum sitis, cum tot alía forsitan maiora dissimulaverit, ut adimpleretur Scriptura, quae sitim Messiae patientis explicite praedicebat (Ps. 22, 16), et Eum in siti sua aceto potandum esse (Ps. 68 [heb. 69], 22). Ita quippe factum est: nam milites, audita hac voce crucifixi, spongiam in vase aceti intinctam Ei porrigentes, prophetiam impleverunt. Sextum verbum: « Consummatum est » (Jo. 19, 30). Est solemnis asseveratio qua Jesus testatur fidelitatem suam omnimodam muneri sibi a Patre commisso, et in Scripturis delineato, servatam. Nil rema– net infectum, sed totum est impletum: quidquid Scripturae a Jesu vel in Jesu complendum esse annuntiabant, impletionem suam ha– buit: nam, ut ne unum quidem punctum deesset, (de aceto Ei sitienti dato), dixit Jesus, «Sitio» (v. 28 s.); quo facto, intulit: «Consumma– tum est ». Contextus ergo indicat hoc verbum sumendum esse de impletione Scripturarum a Christo et in Christo. Septimum verbum: «Pater: in manus tuas commendo spiritum meum (Le. 23, 46). In manus tuas depono (gr. « ncx.pcx."t'l&e:µcx.L ») spiritum, ani– mam meam, tibi trado spiritum meum. - Etiam Mt. et Me. (ille 27, 50, hic 15, 37) dicunt Jesum ante exspirationem voce magna cla– masse: verba tamen quae clamans dixit, solus Lucas expressit. Ule clamor validus paulo ante mortem emissus ostendit vires Jesu adhuc vigere; quod si nihilominus statim « emisit spiritum », ergo non ne– cessitate, sed libertate id fecit. Voluit ostendere veritatem eius quod dixit ad pharisaeos: « Nemo tollit eam (animam meam) a me, sed ego pono eam a meipso; et potestatem habeo ponendi eam, et... ite– rum sumendi eam (Jo. 10, 18). Ex istis septem verbis Jesu, nullum est commune quatuor Evan– gelistis: sed tria (nempe primum, secundum et septimum) propria sunt Lucae; alia tria (videlicet tertium, quintum et sextum) inveniuntur in solo Joanne; unum (nempe quartum) est commune Matthaeo et Marco.si 6° - PRODIGIA IN MORTE JEsu. - Praeter spissas tenebras, a tribus Synopticis commemoratas, quae ab hora VI ad horam IX ( = a meri– die ad horam III pom.) solem obscuranmt in universa terra (= in Palaestina), statim ac Jesus hora IX expiravit, alía prodigia subsecuta 81 I. DELAMARE, Les septs paro/es de ]ésus en croix: Vie spirituelle 88 (1953), 254-71.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz