BCCCAP00000000000000000000544

386 HEBDOMADA SANCTA dens sententiam, «et milites quidem haec fecerunt » (v. 24), quod vi– deretur innecessarium post v. 23, « Milites ergo... acceperunt vesti– menta Eius... »: a sequenti vero, de siti Jesu, dicens: « Pastea, sciens Jesus quia omnia consummata sunt... » (v. 28): quibus verbis scena matris et discipuli videtur poni inter ea quae Jesus ut Redemptor con– summare seu implere debebat: non ergo agitur de simplici officio pietatis erga matrem, sed de aliquo munere spirituali ad Redemptio– nem pertinente, ideoque non ad discipulum illic praesentem restricto, sed universali 78_ His itaque verbis Jesu Maria constituitur mater spiri– tualis omnium redemptorum, qui ut filii ei dantur, quibus bona re– demptionis providere curet 79. Quartum verbum. - «Eli, Eli, lamma sabacthani1 », hoc est, «Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me» (Mt. 27, 46). Me. 15, 34 idem habet, nisi quod loco hebr. Eli, dicit aramaice Eloi so_ Sunt haec prima verba .Psalmi 21 (heb. 22), quem forsitan Jesus integrum reci– tavit in cruce; describitur enim in eo passio Christi moralis et phy– sica, derisiones inimicorum eum insultantium, sitis, transfixio pedum manuumque, divisio vestimentorum, praedictis in fine fructibus spi– ritualibus ex sua passione derivandis. Haec Christi derelictio ex parte Dei mysteriosa est: retraxit Deus ab anima Christi lumen et solacium quod a divinitate fluebat, ita ut ah Ea quasi derelictus videretur. Voluit Christus hac exclamatione notam nobis facere vehementiam sui doloris et angustiae, ad summum usque culmen in hac Dei derelictione pertingentis. Innocens Christus, factus a Deo hostia pro peccato (2 Cor. 5, 21), debuit gustare ama– ritudinem derelictionis divinae, in iustam poenam peccati, quo horno, ad creaturas conversus, a Deo avertitur, Eumque derelinquit. Quintum verbum: - «Sitio» (Jo 19, 28). Sitis haec Christi intel– ligenda est realis et materialis, oh multa quae iam perpessus fuerat: sanguis in Gethsemani exsudatus, et in crudelissima flagellatione et crucifixione effusus; itinera ah Eo confecta a Cenaculo ad hortum, hinc ad Annam et Caipham, inde ad praetorium Pilati, a Pilato ad 78 Cfr. P. GACHTER, Die geistige Mutterschaft Marias: Ein Beitrag zur Erklarung von Jo. 19, 26 s., in Zeitschrift für katholische Theologie, 47 (1923), 391-429, 423. - Et cfr. Biblica 33 (1952) pp. 390-93; I. LEAL, Sentido literal-mariol6gico de Jo. 19, 26 s., in Estud. bibl., 11 (1952), 303-19. 79 Cfr. Encycl. Leonis XIII « Adiutricem populi christiani », Septemb. 1895: item Encycl. Pii X « Ad diem illum », 2 Febr. 1904. 80 Cfr. novam huius dicti Christi apud Me. explicationem, H. SAHLIN, in Bib!. 33 (1952), 62-66.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz