BCCCAP00000000000000000000544

384 HEBDOMADA SANCTA latrones, crucibus singulis pariter affixos, id est, davis confixos, non funibus ligatos, uti interdum repraesentari solent. Sic implebatur pro– phetia quae de Ipso erat: « Et cum iniquis reputatus est » (Is. 53, 12; Me. 15, 28). b) Divisío vestimentorum. Milites prope crucem sedentes, serva– bant patibulatos: eis spectabant vestes crucifixorum. Evangelistae om– nes narrant hoc fecisse milites cum vestimentis Jesu, et testantur imple– tionem prophetiae Ps. 21 (22), 19. Joannes, accuratius rem describens, distinguit vestes externas (pallium et alia = -rix [µ.&-nix), et internam (tunicam = -rov xm7>Vix), et dicit ex illis quatuor partes milites fecisse, unam singuli sumentes; tunicam vero non divisisse, (quia cum esset inconsutilis, divisa periisset), sed sortem misisse, ut unus eorum eam integram haberet. Ex Me. 15, 24, qui non distinguit tunicam ab aliis vestimentis, videtur omnia fuisse sortita, dicit enim: « divi– serunt vestimenta Eius, sortem mittentes super eis, quis quid tolleret », quod si bene penpenditur, a Joanne non negatur, quamvis ipse ob ra– tionem forsitan mysticam quam videt in tuniea Christi inconsutili, eius sortitionem explicite notare voluit. e) Jesus crucifixus conviciis afficitur. - Tres Synoptici narrant con– vicia in Jesum e cruce pendentem prolata: a) a praetereuntibus (Mt. et Me.), et a populo (Le.); b) a Synedritis; e) a latronibus (Mt., Me., Le.): d) a militibus, qui illudebant Ei acetum o:fferentes (Le.). - Quoad latrones autem accuratius loquitur Lucas de uno eorum Christum bla– sphemante, dum alter, socii sui audaciam corripiens, Christum ut do– minum et regem agnovit, Eumque deprecatus est (Le. 23, 39-43). - Non sibi contradicunt Evangelistae: nam credibile est initio utrumque latronem blasphemasse Christum; et hoc momentum e:fferunt Mt. et Me.; pastea tamen unus eorum, videns Christi patientiam, Eiusque bonitatem admiratus in postulatione veniae pro suis tortoribus (Le. 23, 34), mentem mutavit: et hoc e:ffert Lucas. Omnes ergo verum dicunt, mutuo sese complentes. 5° - VERBA JESU IN CRUCE. - Sunt septem, eaque hoc ordine dispo– ni consueverunt: Primum verbum: « Pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt ». Est proprium tertii Evangelii (Le. 23, 34). Jesus, iniu– riae immemor, orat Patrem pro suis inimieis, faeiens quod Ipse docue– rat (Le. 6, 27 s.; Mt. 5, 44). Pronomen « illís » designat non tantum milites romanos, qui materiales auctores suae crucifixionis fuerant, et qui in v. immediate praeeedenti commemorantur; sed etiam iudaeos. et ipsos Synedristas, atque omnes qui ad crucem Eum adduxerant~

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz