BCCCAP00000000000000000000544

PASSIO D. N. J. CHRISTI: MTT. ce. 26-27; PARALL. 383 2° - SrMON CYRENAEUS. - Tres Synoptici de eo loquuntur. Cum Jesus, cruce onustus, uti dicit Jo. 19, 17 e praetorio Golgotham ver– sus exiret, et difficulter ob extremam debilitatem procederet, milites timentes ne in via expiraret, angariaverunt hominem, iudaeum, ori– undum e Cyrene, nomine Simonem, (« patrem Alexandri et Rufi », addit Me. 15, 21: et cfr. Rom. 16, 13), ut tolleret crucem Jesu. Jesus praecedebat sine cruce, .Simon sequebatur ferens crucem usque ad Calvarium. 3° - PIAE MuLIERES. - Solus Lucas narrat, in multa turba populi quae sequebatur, fuisse pias mulieres, « quae plangebant et lamenta– bantur Euru » (Le. 23, 27-31): ad quas conversus Jesus, consolatus est eas, simul exhortans ut tales se praeberent, quae possent effugere iram Dei in die vindictae, quae illum populum manebat. « Si in viridi ligno (Christo) haec facit ignis irae divinae, in arido (populo iudaico) quid fiet? », quomodo ille ignis exsardescet, et consumet omnia ! 4° - IN CALVARIO. - a) Cruci.fixio 75. Reus denudabatur: licet hoc non dicatur explicite de Jesu, continetur tamen implicite in di– visione vestimentorum a militibus facta. Dabatur reo vinum cum myr– rha, ad sensum aliquomodo sopiendum, ut posset facilius sustinere horribile supplicium. Mt. (27, 34) et Me. (15, 23), qui factum nar– rant, dicunt Jesum noluisse bibere; privat se illo levamine, ut possit amplius tormenta sentire. - Inde reus ponebatur super patibulum, (lignum horizontale), in quo manus eius davis affigebantur, et statim erigebatur in crucem, aptato ligno horizontali ad verticale iam in terra <lefixum, in quo configebantur davis pedes, uterque pes separatim, suo qtúsque clavo. Circa medium lignum verticale erat sedile, quo cor– pus nitebatur, ne excessivo pondere vulnera manuum pedumque scin– .derentur, et reus e cruce cadens, liberaretur. - Super crucem autem posuit Pilatus titulum, id est, tabellam hebraíce (aramaice), graece et latine scriptam in hunc modum: «]esus Nazarenus, R..ex iudaeorum >>: quod indigne admodum tulerunt iudaei, et petierunt a Pilato mutatio– nem inscriptionis. Ipse autem noluit, eosque a se abiecit, dicens: « Quod .scripsi, scripsi », id est, quod sciens volens scripsi, maneat scriptum, nihil immutetur. - Jesus crucifixus ponitur ad ludibrium ínter duos 75 Supplicium crucis tam ignominiosum aestimabacur, ut eo civem romanum afficere nefas esset. - En quid CICERO in sua oratione In Verrem, qui Gabium civem romanum Messanae crucifixerat, dicit; - « Facinus est vinciri civem rornanum: scelus verberad: prope parricidium necari: quid dicam, in crucem tollere? Verbo :Satis digno tam nefaria res appellari nullo modo potest ~. (In Verrem, V, 66).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz