BCCCAP00000000000000000000544
382 HEBDOMADA SANCTA tentiam mortis in Jesum dicturus; voluit tamen antea, inutili vindicta, iudaeos exagitare, ostendens eis Jesum, et dicens: « Ecce rex vester » (Jo. 19, 14)... : regem vestrum cruci.figam?. Repellentibus autem eis Jesum ut regem cum indignatione, « Tolle, folle, crucifige eum », quia « no– lumus hunc regnare super nos» (Le., 19, 14), « non enim habemus re– gem nisi Caesarem » (Jo. 19, 15), cessit Pilatus, et « tradidit eis Illum ut crucifigeretur » (Jo. 19, 16), pronuntians sententiam ritualem: « ibis ad crucem ». II - A PRAETORIO AD CALVARIUM Ante omnia, milites qui illuserant Ei, uti falso regi, exuerunt Eum veste purpurea, et induerunt vestimentis suis, ut in via dolorosa ab omnibus cognosceretur, et Eius confusio maior esset. Deinde impo– nunt Ei crucem, et baiulans sibi eam, incipit Jesus viam dolorosam, quae ab arce Antonia, (in parte orientali civitatis, ubi supponitur fuisse praetorium Pilati), usque ad Golgotha (in parte occidentali, emi– nentiori civitatis, ubi hodie est Basílica S. Sepulchri, in qua inclusum est Calvarium seu locus crucifixionis), 600/700 mt. longa est. 1 º - CRux CHRISTI. - Variae erant formae crucis apud ro– manos: a) immissa, quae etiam capitata dicebatur, et duobus lignis constabat, verticali et transversali, cum parte ligni verticalis eminente, in hunc modum t; b) commissa, formam T habens, quae iisdem duobus lignis constabat, sed sine parte eminenti; e) decussata, quae duobus lignis oblique se intercidentibus constabat, vulgo dicta « crux S. An– dreae », sic X. - Crux Christi fuit valde probabiliter crux capitata seu immissa, nam « titulus » positus dicitur « super crucem » (Jo. 19, 19), id est in parte eius quae eminebat super lignum horizontale. Sed quid portavit Jesus?, totam crucem, an solam partem eius? Si mos romanus servatus est, uti videtur, solum lignum transversale, quod dicebatur patibulum, portavit; lignum autem verticale milites in loco supplicii figebant prius in terra, et ei, post crucifixionem ma– nuum rei in ligno horizontali, istud adnectebatur funibus vel clavis, et formabatur crux. - Cum tamen dicant Evangelistae Pilatum tra– didisse Jesum voluntati iudaeorum (Le. 23, 25; Mt. 27, 26; et pa– rall.), non est forsitan nimis urgendus mos romanus, sed animus iu– daeorum Christo infensus considerandus est: ideo nihil impedit cogi– tare Jesum utroque ligno, licet necdum in formam crucis composito, oneratum fuisse.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz