BCCCAP00000000000000000000544
PASSIO D. N. J. CHRISTl: MTT. ce. 26-27; PARALL. 381 27, 26 et Me. 15, 15, non constat; sed probabilius est unicam fuisse Christi flagellationem, eamque ante sententiam crucis: nam Pilatus non indixit flagellationem ut praeparatoriam crucifixioni, sed potius ut crucifixionem Christi evitaret: volebat Pilatus ea punitione, utique 'iniustá, animos iudaeorum pacari: ideo Illum flagellatum produxit ad eos, ut vel sic iam mitescerent, et desinerent petere mortem Eius 72 • Flagellatio ergo ftút novum tentamen Pilati liberandi Ch;istum, ut patet ex scena « Ecce-Homo » apud Jo. 19, 4 s., et ex ve~bis Pilati apud Le. 23, 16. 22: « Emendatum ergo Illum dimittam », id est, post– quam Eum punierim, dimittam liberum. E - ]esus spinis coronatur, aliisque ludibriis impetitur. - Omnes, praeter Lucam, coronam spineam, aliaque improperia Christo a mili– tibus praesidis irrogata, commemorant. Pilatus iusserat solam flagella– tionem; milites vero, mandatum excedentes, alía valde dolorosa intu– lerunt Christo, tractantes Eum uti regem fictum, pro diademate co– ronam spineam capiti Eius imponentes 73, pro sceptro arundinem in manu Eius collocantes, et pro pallio regio chlamydem coccineam Illum induentes. Et genu flexo ante Eum, salutabant: « Ave, rex iu– daeorum »: et dabant Ei alapas, et exspuebant in Eum, atque, sumpta e manibus Eius arundine, percutiebant caput Eius, ut spinae magis ac magis infigerentur (Mt. 27, 27-30; Me. 15, 16-19; Jo. 19, .2 s.). F - Ecce-Homo; Sententia Crucis. - Pilatus assumit Jesum in hoc statu miserando, Eumque populo ostendit, dicens: « Ecce-Homo ». At iudaei, nedum pietate commoveantur, petunt clamantes Eius cruci– fixionem, et novam accusationem adiungunt, quod nempe « filium Dei se fecerit ». Pilatus ex novo colloquio cum Jesu in praetorium introducto magis convincitur de Eius innocentia, et iterum proponit sibi Eum liberare. At iudaei, ut illum terreant, iram Caesaris se incur– surum observant. Pilatus hoc formidando argumento permotus, sedit pro tribunali 74 in sella curuli ad Lithostroton posita, quasi statim sen- 72 S. AuGUST., in Psalmum 63, v. 4. 5; PL, 36, 702. 73 ,¡;/¡v &x&.vfüvov cr'T:écpOGvov: cfr. H. S. J. HART, The Crown of Thorns in Jo. 19, 2-5, in Journal of theological Studies 3 (1952) 66-75, pl. I-II: corona Jesu imposita, facta ex phoenice dactylifera, imitata est ad ludibrium coronam radiatam regum di– vinisatorum. (Cfr. Bibl. 34 [1953], Elench. bibliogr. p. 159* nº 2782). 74 Alii interpretantur verbum ix&AhcrEv sensu transitivo = sedere fecit: tune ~ljµOG non esset tribunal, sed locus altus, sedile elevatum, ubi Pilatus sedere fecit Jesum, et indicavit eum Judaeis, dicens: « Ecce rex vester ». Est interpretatio pro– babilis, quae scenae magnum confert dramatismum. (Cfr. I. BoNSIRVEN, Bíblica 33 (1952) 511-15; item Bíblica 34 (1953), 271.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz