BCCCAP00000000000000000000544

PASSIO D. N. J. CHRISTI: MTT, ce. 26-27; PARALL. 379 testate tua abuteris, ad me, cuius innocentiam agnov1st1, et saepius palam annuntiasti, morti damnandum: qui autem me tradidit tibi ( = iu– daei), maius peccatum habet» (Jo. 19, 9-11). Notari oportet ea quae singuli Evangelistae in hac phasi «proces~ sus» habent propric).: 1) Marcus, omnium simplicissimus, nihil habet quod in ceteris non referatur. 2) Matthaeus autem habet duo propria: a) episodium de uxore Pilati, (quae dicitur fuisse Claudia Procla, fortasse proselyta: cfr. Acta Pilati, ed. *TrscHEND., Evv. apocr., pp. 223-343), in somnis valde tur– bata propter Jesum, et virum suum monente ne in causam iusti illius se immisceat. Sic providebat Deus ut omnibus modis innocentia Jesu manifesta fieret. b) Item solus Mt. refert Pilatum, obrutum tumultu et caeco furore populi petentis Christi crucifixionem, cum frustra tentasset Eum liberare, lavisse aqua manus suas, quasi ad protestandam suam innocentiam, et totam culpam illius facinoris in populum refun– dendam: «Innocens ego sum a sanguine íusti huius ». Populus autem universus, totam responsabilitatem in se suscipiens, respondit: « San– guis eius super nos et super filios nostros » (Mt. 27, 24 s.). 3) Lucas solus refert missionem Jesu ad Herodem Antipam, tetrarcham Galilaeae et Peraeae, qui illis diebus Hierosolymis erat. Pilatus, ut a causa molesta se expediret, audiens Jesum esse Galilaeum, ideoque «de Herodis potestate » (Le. 22, 7) seu dicione, misit Eum ad illum. Ibi renovatae sunt accusationes sacerdotum et scribarum con– tra Jesum (v. 10); sed tam illis, quam Herodi multa curiose interro– ganti, Jesus nihil respondit: quapropter Herodes, aspernatus Eum uti dementem, et veste alba indutum in signum derisionis, uti homuncu– lum qui regnum affectare ausus esset, remisit ad Pilatum. Sic amicitia inter Tetrarcham et Procuratorem, quae friguerat, redintegrata est. - Non sivit Pilatus praeterire occasionem obiciendi iudaeis inanita– tem huius comparitionis Jesu ante Herodem, ut novum argumentum innocentiae Jesu: 'non ego solus nullam invenio culpam in hoc ho– mine', «sed neque Herodes», ad quem remisi vos 69. 4) Joannes, praeter duo colloquia privata Pilati cum Jesu, supe– rius notata, habet haec propria: a) Judaei, scrupulo religioso prohibiti, 69 Le. 23, 15 pro verbis Vulg. « nam remisi vos ad illum », habetur in gr. &vbte:µq¡e:v yocp OGÓ't'ov npo~ ~µix~, = « nam remisit illum ad nos»: posset hoc forsi– tan haberi ut exemplum pluralis maiestatis, quo personae in dignitate constitutae uttmtur: ad nos = ad ine.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz