BCCCAP00000000000000000000544
378 HEBDOMADA SANCTA B - ]udae desperatio. - Solus Matthaeus (27, 3-10) narrat hoc fac– tum. Cum proditor vidit Jesum adduci ad Pilatum, et certae morti tradi, agnovit crimen suum; et veniens ad sacerdotes, restituit eis mer– cedem suae proditionis, confitens peccatum suum: « Peccavi, tradens san– guinem iustum » (v. 4). Despectus ab eis, proiecit 30 argenteos in Tem– plum gr. de;; -rov vrx6v, versus Sanctuarium, « et abiens, laqueo se suspen..:. dit » (v. 5), « et crepuit medius, et diffusa sunt omnia viscera eius » (Act. 1 18). Hac pecunia, pretio sanguinis boni Pastoris, emerunt sa– cerdotes agrum in sepulturam peregrinorum (vv. 6. 7). In hac pecu– niae destinatione videt Evangelista adimpletam prophetiam Zachariae 11, 12 s. quam tamen inducit sub nomine Jeremiae, quia etiam in Jer. 32, 6-15 de emptione agri sermo est, et Matthaeus utrumque textum in mente habens, et in unum conflans, illum citat sub nomine Jere– miae, notioris et principalioris (Cfr. AUGUST., De cons. Evv. III, 29-31): alii, (ut MALDONATUS, JANSENIUS GAND., in h. loe.), mutationem no– minis prophetae ex corruptione textus explicare malunt. C - Jesus accusatur a judaeis coram Pilato. - Mt. et Me. nullam accusationem specificam commemorant, sed dicunt in genere eos ac– cusasse Jesum in multis (Mt. 27, 12 s.; Me. 15, 3 s.); Le. vero et Jo. aliqua capita accusationum ponunt; et Lucas quidem haec tria: a) sub– vertit populum, b) prohibet tributa dari Caesari, e) dicit se Christum regem esse (Le. 23, 2); Jo. autem haec: a) Jesus est malefactor (18, 30); b) est blasphemus, nam filium Dei se fecit (19,7); e) est adversarius Caesaris, quia se regem facit (19, 22). Joannes, secus ac alii Evangelistae, ponit duo colloquia Pilati cum Jesu, privatim in praetorio habita: in primo, Pilato quaerenti a Jesu, an sit rex iudaeorum?, respondet Jesus se profecto regem esse, regnum tamen suum non esse ex hoc mundo, quo missus est ut testimonium perhibeat veritati (Jo. 18, 33-37). - Aliud colloquium habitum est postquam Jesus, flagellatus et spinis coronatus, ostensus est multitudini, verbis Ecce Hamo: sed turba nihilo placatior facta illo inhumano spec– taculo, damavit: Crucifige, crucifige eum, nam secundum legem nostram debet morí, quia filium Dei se Jecit (Io. 19, 1-7): Pilatus, audiens « fi– lium Dei», timore religioso superstitioso correptus, assumit Jesum in praetorium, et quaerit de Eius origine: Unde es tu?. At Jesus nihil respondet ad hoc: monet tamen Pilatum ne de potestate sua glorietur tamquam propria, provenit enim a Deo, qui sua ordinatione disposuit ut Filius suus, judex vivorum et mortuorum, subsit iudicis humani, pagani, auctoritati: « tu quidem, Pilate, peccato non cares, dum po-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz