BCCCAP00000000000000000000544
20 QUAESTIONES PRAELIMINARES ínter columnas erant tredecim gazophylacia, quae habebant formam tubae, et ideo sofar6t= tubae appellabantur (Me. 12, 41-44; Joh. 8, 12-20). e) Atrium Israelitarum. Ad eum ascendebatur ex atrio mulierum per 15 gradus, et in duas partes dividebatur, quarum prior atrium vi– rorum, altera vero atrium Sacerdotum erat. Atrium virorum (135 cubit. latum et 11 longum) reservabatur Levitis cantoribus et musicis, necnon paucis Israelitis viris communitatem repraesentantibus. Atrium vero Sacerdotum (176 cubita longum et 135 latum) totam aedem sacram circumdabat; in eo erant altare holocaustorum, labrum aeneum et cetera quae ad sacrificia requirebantur 22 • d) Aedes sacra: ex atrio sacerdotum duodecim gradus in vesti– bulum Sanctuarii ducebant, et inde per portam biforem pretiosissimam aditus in aedem sacram (e Es ton na ó n) patebat. Prior ejus pars (20 cub. lata, 40 longa, 60 alta) Sanctum dicebatur, et erant in eo mensa panum propositionis, candelabrum aureum et altare incensi. In Sanc– tum ingrediebantur dumtaxat sacerdotes hebdomadarii qui Sabbato panes veteres anioventes, novos ponebant; singulis autem diebus lu– cernas concinnabant, et incensum super prunas in ·altari aureo ado– lebant. Hoc ultimum munus censebatur prae ceteris honorificum; et ideo saltem tempore Novi Testamenti sorte designabatur sacerdos hoc officio perfuncturus (Le. 1, 9). Sanctissimum (20 cub. longum et latum, 60 altum, saltem exterius) a Sancto separabatur pariete interiecto, et velo quodam pretiosissimo, ex traditione Judaeorum, duplici; quod in morte Christi « scissum est a summo usque deorsum » (Mtth. 27, 51). Sanctissimum obscurum erat, et in Templo Herodis omnimo vacuum. In illud nemini, prae– terquam Summo Sacerdoti semel in anno, die nempe magnae Ex– piationis, ingredi licebat. Synagogae 23 - Earum prima origo non est omnino certa; ju– daei plures institutionem Synagogarum Moysi tribuunt; probabilius tamen videtur ipsas tempore exsilii babylonici, deficiente Templo, vel 22 V. gr. 24 annuli in pariete defixi, ad quos alligabantur animalia mactanda; 8 mensae marmoreae ad carnes victimarum deponendas et lavandas, 8 parvae colum– nae uncís ferreis munitae ad suspendenda animalia pro eorum excoriatione, etc. 23 Synagoga est vox graeca quae significat congregationem (rerum vel hominum) in eodem loco; vel etiam locum ubi congregatio habetur. - Utroque sensu adhibetur in vers. LXX: cfr. v. gr. Gen. 1, 9 (bis), de congregatione aquarum, et de loco quo con– gregantur, seu mari.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz