BCCCAP00000000000000000000544

PASSIO D. N. J. CHRISTI: MTT. ce. 26-27; PARALL. 377 quoad locum, sive quoad numerum earum, sive quoad ·personas Pe– trum alloquentes, haud difficulter solvuntur. a) Ea quae respicit locum, - omnes in palatio Caiphae (Synoptici), partim in palatio Anna, par– tim in atrio domus Caiphae (Joannes), - disparet, si ordo quarti Evan– gelii supponitur turbatus, et v. 24 cap. 18 legitur post v. 13. - b) Quoad numerum negationum, omnes quidem Evangelistae recensent tres; sed cum personae provocantes no:t;i sint eaedem apud omnes, numerus videtur augeri. Responderi potest: vel ter in ·praedictione Christi stat pro «pluries», ac si dixisset: «iterum atque iterum me negabis»; vel provocationes fuerunt a multis simul, confuse et tumultuarie factae, sicut de ultima dicunt Synoptici: sed cum in illa provocatione generali, una vel altera persona emineret prae aliis, (pura ancilla, homo, ser– vus cognatus Malchi, etc.), alius Evangelista aliam selegit, intendens tamen eamdem negationem referre. D - JESUS PER NOCTEM INIURIIS LACESSITUR. - Illa nox fuit pro Jesu valde gravis et dolorosa: postquam a Synedrio declaratus est reus mortis, ipsi Synedristae · (Mt.), vel quidam ex ipsis (Me.), propriae dignitatis et gravitatis obliti, et praesertim mínistri (Le.), quíbus Chri– stus traditus est illa noete custodiendus, iniuriis vilissimis eum affeee– runt, exspuentes in Eum, et eolaphis Eum caedentes, atque faciem Eius velantes, et ut falsum prophetam Ei illudentes (Mt. 26, 67 s.; Me. 14, 65; Le. 22, 63-65). Joannes has iniurias Christo faetas illa noete silet. 2° - PROCESSUS CIVILIS A ;- Jesus ducitur ante Pilatum. - Ut sententia mortis a Synedrio lata exseeutioni mandaretur, debebat subjici praesidi romano, qui eam ratam haberet, nam iudaeis, ut ipsi eoram Pilato fassi sunt, non liee– bat interfieere quemquam (Jo 18, 31). Mane igitur feriae VI, congre– gato Synedrio, et sententiá mortis in Jesum vel primo pronuntiatá (Le.), vel confirmatá (Mt. et Me.), duxerunt Eum ad Pilatum in prae– torium, - quod probabilius ponendum est in arce Antonia, prope Templum, ( ad N. E. civitatis), non in palatio Herodis Magni (ad W.). - Judaei sperabant Pilatum statim eoneessurum eorum petitionem, et sententiam eorum confirmaturum: at, quia suspieabatur eam esse iniustam, - « sciebat enim quod per invidiam tradidissent Bum» (Mt. 27, 18; Me. 15, 10), voluit rem penitius inquirere..

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz