BCCCAP00000000000000000000544

372 HEBDOMADA SANCTA quaeque ad summum apicem anímae, si ita loqui fas est, sese retraxe– runt; humanítas Christi in profundissimum angorem incidit, ad quem superandum, prolixius, id est, juxta vim verbi graeci lx:re:vfo't"e:pov = intensius, vehementius orabat; in quo ostendebat augmentum roboris ex angeli confortatione susceptum. B - Sudor sanguineus. - Ex illa acri et violenta colluctatione diu– tius protracta, affectuosissimum Cor. J esu taliter opprimebatur supra modum, ut sanguinem mittens copiose ad peripheriam, illum toto corpore exsudare coeperit: sanguine exsudato e:fformabantur guttae spis– sae, ampliores, quasi grumi, quae defluebant, vel descendebant (gr. = xomx~ixlvovnc;), vel cadebant in terram. Notae. - A) Agitur de vero sanguine per transpirationem epidermicam dfuso: nec habetur hic aliqua metaphorica locutio ad indicandum angorem Jesu fuisse vehementem, sicut cum de aliquo valde affiicto dicitur quandoque, « lacrimas sanguinis emittere ». Nec obstat partícula similitudinis = &cre:i = quasi, sicut; nam illa, respondens k• hebraico, non tantum similitudinem, sed etiam saepe identitatem exprimit, et in linguis nostris fere pleonastice sonat: ita latine verti posset: « et fuit sudor ejus guttae sanguinis decurrentes in terram »; vel « fuit sudor ejus sanguis guttatim defl.uens in terram ». - B) Phe– nomenon istud est in se naturale, quod haud semel evenisse, non in ho– mine modo sed et in brutis, experimento compertum est. Copia autem sanguinis effusi in agonia Christi, ad Gethsemani, aliquid miraculosi habuisse videtur. Phenomenon illud a medicis, qui possibilitatem facti unanimi con– sensu admittunt, vocatur Diapedesis, vel Hematidrosis. Scientia medica Lucae magnam veritati historicae hujus narrationis conciliat auctoritatem 63 • - C) Causae agoniae Jesu, ad quas superandas, maxima sibi illata vi, luctabat, fuerunt multae, eaeque singulae graves: a) acerbitas et imminentia Passio– nis corporis et animae, cujus singula tormenta, et ludibria Iesus videbat et ponderabat; b) in specie proditio Judae, fuga apostolorum, negationes Petri; e) praecipuus vero carnifex, a quo cruciabatur Jesus, erat amor ejus propensissimus erga Deum et homines. Seipsum aspiciens peccatis totius mundi oneratum, indicibilem peccati aversionem et horrorem concipiebat, e perfectissima Dei cognitione ortum; quapropter accendebatur desiderio reparandi quantocius offensas Deo illatas, sed simul timore mortis vehe– mentissimo corripiebatur. - Videbat hornines misera captivitate sub jugo daemonis detentos, et cupiebat ardenter eos liberare et beatos facere; at~ tamen perspiciens multorum ingratitudinem, qua Passionem suam inuti- 63 Cfr. plura facta hujusmodi a medicis rite comprobata, in « Revue thomíste »; Les sueurs de sang, par MAURICE ARTHUS, Professeur de Physiologie a Fribourg (Suisse), 6 (1899), pp. 673-96. Item HOLZMEISTER, Exempla sudoris sanguinei, Verb. Dni, 18 (1938), pp. 73-81.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz