BCCCAP00000000000000000000544
IESUS IN GETHSEMANI: MTT. 26, 36-46; PARALL. 371 veniens,. a Deo missus·, confortat Jesum, Dominum angelorum, qui per naturam humanam assumptam 'paulo minus ab angelis minora– tus est' (Heb. 2, 7-9). Licet Jesus, ut ait CAJETANUS 60, potuisset seme– tipsum confortare, voluit potius ad id uti ministerio angelorum, ad majorem carnis assumptae manifestationem, ut scilicet in nobis fides lncarnationis Ipsius confirmaretur. - Angelus ad confortandum Chri– stum, nihil potuit Ei proponere quod Ipse ignoraret; et in hoc sensu dicit S. THOMAS confortationem non fuisse « per modum instructio– nis » 61, Sed cum Christus voluerit omnes nostras infirmitates assuniere, et saepe contingat homines magna affectos tribulatione, animo depres– sos, nihil considerare praeter miseriam qua involvuntur, et ad ratio– nes solacii, licet bene eas noverint, non attendunt; si vero alius, quam– vis inferior, easdem rationes solac.ii eis proponat, statim sublevantur; eodem modo Christus, audiens verba angeli proponentis rationes so– lacii, a se optime cognitas, acl quas tamen in aerumna sua non atten– debat, confortationem expertus est. - Modus quo a traditione arti– stica christiana repraesentatur angelus, - dum genuflexus ante Jesum porrigit Ei calicem, - bene rem declarat. Dixit nempe Ei, volunta– tem Patris esse, ut calicem illum biberet; inde enim infinita gloria erat Deo obventura, praemium excellentissimum sibi erat acquisiturus, et hominibus bona inenarrabilia ex Passione sua erant derivanda. - His tribus rationibus confortatus, ad Passionem se accinxit; et majori vi excitans in semetipso, hinc quidem repugnantiam appetitus sensi– tivi et voluntatis naturalis, illinc vero oppositionem voluntatis ratio– nalis, quae illos motus partís inferioris cohibere volebat, orta est illa concertatio, quam Evangelista, aptissimo verbo, agoniam appellat 6 2 ; conflictus enim ille appetituum et desideriorum, horror passionis et mortis, simulque ejus vehemens desiderium, constituit Jesum in statu simili, ac ille quem homines paulo ante mortem ingrediuntur. My– steriose derelicta fere a divinitate, sicut dum pendebat in Cruce, ex subtractione lucís et gaudii quae a visione beatifica oriri debuissent, 60 Comment. in tertiam partem Sun:mae th., q. 12, a. 4, ad I. 61 Summa th., parte 3a, q. 12, a. 4, ad. I. 62 &ywvloc = conflictatio, inquietudo, mxietas animi: est hapax N. T.; cfr. ídem verbum 2 Mach. 3, 14. 16 simili sensu adhibitum, de magna nempe populi et Sum– mi Sacerdotis anxietate et trepidatione coram Heliodoro, regís ministro, thesaurum Templi direpturo, et locum sanctum pro:anaturo. De agonía Iesu in horto Gethsemani (Le. 22, 43 s.) cfr. P. BoNNETAIN; La cause de l'agonie de Jésus, in Rev. Apolog. 50 (1930), 681-90: ítem, La crainte de la ,nort en Jésus agonisant, ibid, 51 (1931), 276-85.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz