BCCCAP00000000000000000000544

370 HEBDOMADA SANCTA 4) - Jesus secundo orat, et Apostolos visitat. - Juxta Me. 14, 39 Jesus in secunda oratione « eumdem sermonem » dixit ac in prima. Revera, substantialiter eadem fuit oratio; sed quoad modum aliquantulum differt, ut ex Mt. patet: nam dum in prima directe pe– tebat liberari a calice Passionis, quamvis divinae voluntati plene su- . bjectus; nunc non petit exemptionem a calice bibendo, sed magis insistit in exprimenda ornnimoda conforrnitate sua cum voluntate di– vina Patris sui; ita namque loquitur: « Pater mí!; sí non potest híc calix transire, nisi bibam illum, fiat voluntas tua »; hoc est, 'quandoquidem cognovi non esse possibile, - quia tu non vis, - quod hic calix tran– seat a me quin bibam illum; en me paratum voluntatem tuam perfecte exsequi, et calicem quem mihi bibendum porrigis, usque ad. foeces epotare'. Perfecta conformitas cum voluntate Patris non auferebat, ne– que imminuebat horrorem appetitus sensitivi erga Passionem; imo, apprehendens illam ut imminentem et inevitabilem, magis angebatur et reluctabat, et agonía quam in tertia oratione expertus est, parabatur. In tanta sua tribulatione, non obliviscitur Iesus Apostolorum, de quorum periculo sollicitus est: redit igitur ad eos, etiam ut aliquid solacii ab eorum societate capiat; et invenit eos dormientes, « erant enim oculi eorum gravati », palpebrae eorum, quasi quodam pondere graves, claudebantur. Vix excitati ad vocem Jesu, nec plene sibi con– scii, non invenerunt excusationem quam proferrent, « ignorabant quid responderent ei » (Me.). - Quamvis textus sileat, potest tamen supponi Jesum iterum eis vigilantiam et orationem commendasse. 5) - Jesus tertio orans, ab Angelo confortatur, et prae ago– nia Cordis sánguinern sudát. - Matthaeus dicit Jesum, relictis di– scipulis, tertio abiisse et orasse, « eumdem sermonem dicens »: formulam orationis non indicat, sicut in duabus praecedentibus. - Marcus quoque supponit Jesum ter orasse,nam commemorat tertiam visitationem Apo– stolis factam, quamvis de tertia oratione nihil explicite dicat. - Lucas vero, cum unica oratione Jesu quam recolit, conjungit narrationem ipsi propriam de apparitione Angeli, et de sudare Christi sanguíneo. Superius indicavimus congruentias, quae ponere suadent haec facta in tertia oratione. A - Apparitio Angelí fuit sensibilis; oculis corporis Angelus viden– dum se praebuit: hoc indicat verbum gr. &q¡-lh¡, quod cum tali sensu frequentissime a Luca in Ev. et in Act. usurpatur 59. Angelus e caelo 59 V. gr. Le. I, 11; 9, 31; 24, 34; Act. 2, 3; 7, 2. 26. 30. 35; 9, 17; 16, 9; &.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz