BCCCAP00000000000000000000544
IESUS IN GETHSEMANI: MTT. 26, 36-46; PARALL. 369 re solebant), petebat, ut si fieri posset, transiret ab eo hora» (Me.). Hora, ~ wprx est hlc tempus passio:ús, et Passio ipsa, a qua petit libe– rari. « Pater » (Le.), « Abba, Pater; (Me.), « Pater mi» (Mt.); si pos– sibile est (Mt.), et omnia tibi possibilia sunt » (Me.); « si vis» (Le.), « transeat a me calix iste » (Mt.), vel « transfer calicem hunc a me» (Me. et Le.). Christus directe, juxta tres Evangelistas, petit eximi a Passione. - Quam antea tam ardenter concupierat, et de qua totifs locutus fuerat, nunc ad eam perveniens, adeo gravem et intolerabilem apprehendit, ut eam conetur refugere, et velit ab ea exonerari: utque Deum permoveat, vocat eum patrem, imo patrem suum; at, non petit liberationem absolute, sed ordine servato voluntatis divinae: quocirca sensuum repugnantiam irµperio voluntatis rationalis obmutescere fa– ciens, Patris voluntati sese penitus committit, dicens: « non mea vo– luntas, sed tua fiat »; id est, non quod cupit mea voluntas naturalis, quae instinctu quodam refugit quidquid ei contrarium est; sed quod tu vis, quodque mea voluntas raticnalis exoptat, fiat. Lucta haec inter partem inferiorem et superiorem animae Christi invicte probat Eum, « per omnia fratribus assimilatum » (Heb. 2, 17), assumpsisse vere hu– manam naturam cum omnibus suis infirmitatibus, excepto peccato et deordinationibus moralibus quae ex ipso promanant. Hinc sequitur reluctantiam partis inferioris non praevertisse usum rationis et impe– rium voluntatis, sed fuisse ab ea permissam et ordinatam, ut Passio esset pro ipso acerbior, pro nobis utilior. Et sicut Ipse voluntarie ex– citavit tempestatem in anima sua, ut tristitia, pavore et horrore posset concuti; ita quoque cum voluit, fluctus sedavit, et repugnantiam na– turalem imperio voluntatis compescens, Patris voluntatem praetulit, perfecta obedientiá Eum honorans. Constitutus in pace ex oratione hausta, venit ad discipulos suos, ut societate amicorum frueretur, et ipsos tristes consolaretur, oppor– tunisque monitis praemuniret adversus pericula quae imminebant: sed invenit eos dormientes; et quasi admiratus (06-rú)<;; =sic», Mt. 26, 40) quod in talibus adjunctis et praesertim post Ejus monitum vigilandi, a sommo vinci se siverint, suaviter corripit eos (Mt.), et maxime Pe– trum (Mt. et Me.), qui paratiorem aliis se dixerat comitari magistrum vel ad ipsam mortem. - Ad vigilantiam eos adhortatur et ad ora– tionem, ut tentationem sive sollicitationem diaboli ad defectionem non solum superare, sed etiam evitare possint. Nam licet omnes cum Pe– tro spiritum promptum, bene dispositum ostenderint (Me. 14, 31}, caro est in_firma, gravis, et semper timendum est ne pondere suo spi– ritui reluctáns, eum ad malum trahat.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz