BCCCAP00000000000000000000544
366 HEBDOMADA SANCTA controversiam, versus isti in omnibus testibus inveniuntur; facile ad– mittetur versus illos esse genuinos, in controversia autem cum Aria– nis, qui ad suam haeresim illis abutebantur, fuisse omissos 55. Praeterea, multo facilius explicatur horum versuum absentia in paucis codici– bus, quam eorum praesentia in longe plerisque; maxime si ratio ha– betur illius difficultatis dogmaticae contra divinitatem Christi, cui an– sam praebebant. Exstat insuper responsio Pont. Comis. de re biblica, sub die 26 Maji 1912; non licere de inspiratione et canonicitate huius pericopae dubitare, neque solidis rationibus ostendi posse eam ad ge– nuinum Lucae Evangelium non pertinere. Ceterum pro catholicis nul– lum de inspiratione et. canonicitate horum· versuum dubium esse de– bet; quia ex actis Concilii Tridentini constat Patres Concilii, definien– tes Scripturam integram cum omnibus suis partibus esse inspiratam, hanc pericopem, (simul cum aliis ex ceteris evangeliis) prae oculis habuisse 56. N. B. - Cum Lucas non distinguat tres orationes, nequit certo deter– minari in quanam e tribus apparuerit Angelus confortator, et Jesus agoni– zans sanguinem sudaverit. Potest autem collocari in tertia oratione, quia tune crescente angustia, ipsa luctae productione, opportunius mittebatur auxi– lium; quod etiam habebat rationem praemii, quippe quod partim exau– ditionem precum Jesu continebat, pro sua reverentia et perseverantia in ora– tione: congruenter igitur assignatur tertiae orationi 57. Nomen, situs et natura loci in quo Jesus oravit. - A Matthaeo et Marco nomen proprium datur: « Gethsemani » N~'f?Í-li~ =) torcular olei; quia ibi dominus oliveti, simul cum domo, uti mos erat in vineis et olivetis (Cfr. Is. 5, 1 sq.; Mt. 21, 33), habebat torcular, ad oleum exprimendum. Ex Jo. 18, 1 locus orationis Jesu, vel verius (quia Joannes oratio– nem Jesu non narrat), ejus comprehensionis, erat « trans torrentem Ce– dron »; quem Lucas magis determinans, dicit venisse Jesum in montem 55 Cfr. *MAURICE GoGUEL, La Bible du centenaire, 4, 1; 128•: (Paris, 1918). 56 Cfr. « Concilii Trid. Diariorum pars prima », pp. 38-45. Edidit MERKLE. 57 Notare tamen juvat, codices familiae sic dictac «Ferrar» (ab cjus detectare W. H. FERRAR), qui ad Siciliam et Calabriam fere omnes pertinent, ponere pericopam de sudare sanguineo Christi (Le. 22, 43 sq.) post Mt. 26, 39; hoc est, post primam orationem a Christo factam (Cfr. VACCARI, Institutíones biblicae; vol. 1°, lib. 2°, p. 152). Vide probabilem hujus transpositionis explicationem apud RuFFINI, Introd. in S. Script., pars 2a, Introd. in N. Test., lib. 1°, p. 127, in Nota 2ª. At, ista transpo– sitio non videtur magni facienda: nam forsitan debetur tendentiae istius familiae codd.; ita casus similis habetur cum episodio « mulieris adulterae >>, loh. 8, 1-11, quod in istis codd. ponitur post le. 21, 38.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz