BCCCAP00000000000000000000544
ORATIO SACERDOTALIS IESU: JO. 17, 1-26 365 diligente. - Primo modo, Christus commendat discípulos caritati Patris, et petit ut dilectio Patris erga Eum « in ipsis sit », id est, ipsos quoque attingat seu complectatur: tune verba « et ego in ipsis » con– tinerent rationem hllius complexionis amoris, sic:· 'cum ego in ipsis sim, non potes me diligere quin et ipsos diligas'. - Altero modo, intendit Christus diligi a discipulis illa caritate qua Pater Eum dilexit; et si ea dilectio in ipsis sit, et Ipse erit in eis. Quomodolibet intelligatur, (- nobis prior modus praeplacet -), apparet illam unitatem fidei quae in superioribus petebatur pro apostolis et Ecclesia comprehendere etiam unionem carítatis, tum fidelium ínter se et cum apostolis, tum omnium cum Christo et cum Patre. § 5 - ÜRATIO JESU IN H0RT0 GETHSEMANI. (Mt. 26, 36-46;Mc. 14, 32-42; Le. 22, 39-46). Cena facta et Eucharistia institt.:ta, postquam Apostolos jam novo sacerd9tio auctos instruxit maxime de mutua dilectione, et tristitiam eorum levavit promissione resurrectionis et glorifi.cationis suae, atque adventus Spiritus Paracliti, hymno gratiarum actionis (magno HALLEL, Ps. 115-118) decantato, exivit Jesus e cenaculo, et trajecto torrente Cedrone, introivit in praedium quoddam ad radices montis Oliveti, qui est ad Orientem Jerusalem, quo frequenter solebat venire cum discipulis suis, ut ibi noctes orando transigeret. Ingressis omnibus in hortum, jussit Iesus octo discípulos ibi consi– stere; et cum aliis tribus praedilectis, Petro et duobus filiis Zebedaei, processit in interiorem horti partem: cum venisset ad quemdam lo– cum, dixit illis: « Tristis est anima mea usque ad mortem »; manete hic vigilantes in oratione, ut non intretis in tentationem; et ipse avul– sus est ah eis ad jactum lapidis, ibique oravit ad Patrem ter. - Tres orationes distinguuntur per visitationem discipulis factam. De tribus orationibus et totidem visitationibus loquitur Matthaeus et Marcus: Lucas autem rem ah illis jam narratam modo compendioso descri– bens, diversas orationes non distinguit; sed aliorum narrationem com– plet ponens sudorem sanguineum, agoniam Christi, et apparitionem Angeli confortantis Eum. Ptofecto, duo versus (Le. 22, 43 s.) hanc narrationem continentes, non unanimi consensu traditionis criticae exhibentur. tamquam ge– :rtuini. At, si perpenditur codices graecos et latinos, qui hos versus omittunt, et testimonia Patrum ipsis contraria, pertinere ad tempus sat longum controversiae arianae, dum tam ante quam post illam
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz