BCCCAP00000000000000000000544
364 HEBDOMADA SANCTA in Christum, qui a_ Deo in mundum missus, fundavit Ecclesiam, so– cietatem visibilem, unitate fidei et caritatis compactam. Unitas fide– lium erit motivum credibilitatis, et praebebit mundo argumentum va– lidum veritatis christianae. 2º - BEATITUDO CAELESTIS. - En aliud quod Christus petit pro fidelibus (et pro apostolis, = quos dedisti mihi: ita pluries designat apo– stolos vv. 6-19): « Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego et illi sint mecum: ut videant claritatem meam quam dedisti mihi; quia dilexisti me ante constitutionem mundi » (v. 24). Unio fidelium cum Christo per fidem et amorem in hac vita, consummabitur unione beata eorum cum Christo in caelo. - Non dicit « rogo », sicut in aliis petitionibus, sed volo, 0€AW: Christus vult voluntate deliberata et effi– caci, etsi subordinata Patris d_ispositionibus, aeternam salutem homi– num. - Ponitur obiectum saltem partiale beatitudinis sanctorum in caelo: « ut videant claritatem meam... » Haec claritas seu gloria (gr. ao~oc) est illa quam Christus sibi acquisivit, quamque Pater ei dedit propter opus Redemptionis peractum in sua condicione Verbi incar– nati. Gloria Verbi in suam humanitatem refusa constituit Christum Kupwv = Dominum (cfr. Philp. 2, 11), obiectum beatificans sanctos. CHRISTUS FINEM LOQUENDI FACIT (vv. 25. 26). - Tandem lesus, appellans Deum « Pater iuste », complacet sibi in contemplatione iu– stitiae Eius pro modo quo homines se habuerunt erga Missum suum: mundus, respuens Christi praedicationem et miracula (cfr. 15, 22-24), non cognovit Patrem neque dedit Ei gloriam, imo odio habuit et Patrem et Filium (ibi): quapropter iusta est eius damnatio. Sed Iesus non sistit in hac tristi cogitatione damnationis mundi, quin potius ea praetermissa, laudat fidem apostolorum et fidelium, « qui cognoverunt quia tu me misisti », et crediderunt caritati Patris (I Joh. 4, 16), et pe– netrarunt in consilium amoris quo Pater misit Filium suum, Salva– torem mundi, et gloriam Deo dederunt. Christus explevit missionem suam revelandi Patrem hominibus, « notum feci eis Nomen tuum »; sed adhuc perget in hoc opere, « et notum faciam »: istis verbis promittitur Ecclesiae institutio perennis ma– gisterii Christi,!quo fides in Nomen Patris (et quidquid illud nomen significat) semper vigebit. Finis Christi in illa notificatione nominis Patris hominibus data et danda, exprimitur sic: « ut dilectio qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis » (v. 26): quod potest dupliciter intelligi, prout illud comma « in ipsis sit » sumitur de obiecto seu termino dilecto, vel de subiecto
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz