BCCCAP00000000000000000000544

362 HEBDOMADA SANCTA II - JESUS ORAT PRO APOSTOLIS (vv. 6-19). - Quamvis apostoli in hac pericopa diserte non nominentur, quae incipit mentione 'ho– minum' (« manifestavi nomen tuum hominibus... »); tamen multa sunt indicia quae suadent Jesum hic orantem de apostolis cogitare. Sunt enim 'electi a Deo, qui eos Christo donavit', et 'vocati a Christo, at– que instructi ab Eo, et qui crediderunt in Eum'. Eos servavit, et unus tantum eorum periit, (allusio ad Judam lscarioten), «ut Scriptura im– pleretur » (v. 12). Pro apostolis igitur orat. Ut Patrem moveat ad concedendum ea quae pro apostolis petit, dicit imprimís merita eorum: eos nempe respondisse consilio divino et vocationi, dociles fuisse Magistro, et credidisse « quia a te exivi, et quia tu me misisti » (vv. 6-8). Iesus loquitur de apostolis ut de pro– prietate Dei, a quo procedit consilium salutis, cuius primus gressus est libera electio divina: quos elegit Deus, tradit Christo, qui est 'Auctor et Dux salutis' (Heb. 2, 10). Christus eos instruxit, et ad fidem plenam perduxit (vv. 6-8): dum fuit cum eis, sollicite eos custodivit (vv. 12 s); sed iam debet eos relinquere ut vadat ad Patrem (vv. 11. 13). Ideo rogat pro eis, «. qui mei sunt, quia tu mihi eos dedisti; sed vere tui sunt »: rogo ergo pro tuis (vv. 6. 9). - Apostoli sunt Patris, et simul Christi, ob communitatem bonorum ex unitate naturae, «omnia mea tua sunt, et tua mea sunt » (v. 10). Duo petit Christus Patrem pro apo– stolis: a) « serva eos in nomine tuo, ad hoc ut sint unum, sicut et nos unum sumus» (v. 11): b) «sanctifica eos in veritate», ad quam prae– dicandam ego misi eos in mundum (v. 17 s). Petitio v. 11b legenda est ex graeco sic: «Pater sancte, serva eos in nomine tuo quod dedisti mihi... » (Vulg habet « quos dedisti). No– men quod Pater dedit Christo, est 'dignitas Legati sui', 'missio Ei con– credita revelandi Deum et divinam veritatem hominibus': hoc igitur petit: « serva eos in hoc nomine, in hac doctrina, da eis perseverantiam in confessione huius nominis, et in hac confessione unum sint, con– cordes sint, sicut et nos in eodem nomine unum sumus. Petit itaque Iesus pro apostolis unitatem fidei ». Altera petitio « sanctifica eos in veritate » ¾.v 't"'/1 &.:t.:y¡&dq: (v. 17) hoc sibi vult: 'consecra eos ministros veritatis', ut cum auctoritate annuntient verbum tuum, quod est veritas: « sermo tuus veritas est » (v. 17): qua tales « misi eos in mundum, sicut tu me misisti » (v. 18). « Et pro eis ego sanctifico meipsum » (v. 19ª): verbum &y[ix~w habet hic sensum sacrificalem, uti indicat praepositio Ó1tép cum genitivo per– sonae, et pronomen ¾.µixu"t"6v: seipsum pro aliis s a n c ti f i c a r e , est 'seipsum pro illis s a c r i ficar e'. Christus igitur, qui hoc in ser-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz