BCCCAP00000000000000000000544

ORATIO SACERDOTALIS IESU: JO. 17, 1-26 361 CAPUT XVII loANNIS. ORATIO SACERDOTALIS IESU a) Ordo huius capitis respectu praecedentium non controvertitur: sed omnes admittunt illud esse ultimum in sermone post Cenam, et quasi per se stans. b) Dum in aliis partibus sermonis forma est dialogata, et Iesus cum discipulis colloquitur, in hac parte, quae 'oratio sacerdotalis' dici– tur, Jesus solus loquitur, quasi exstatice « sublevatis oculis in caelum » (v. 1), cum Patre suo. e) Caput XVII Ioannis habet tres partes bene definitas ratione su– biectorum pro quibus Iesus orat: in 1 ª (vv. 1-5) orat pro seipso: in altera (vv. 6-19) pro apostolis ibi praesentibus: in tertia demum (vv. 20-26) pro omnibus fidelibus, sive pro Ecclesia omnium temporum. I - JEsus ORAT PRO SEIPSO. - Petit Patrem ut glorificet Filium suum, sicut Filius Eum glorificavit per consummationem operis quod Ei commiserat exsequendum; dandi nempe hominibus vitam aeternam, id est, cognitionem unius veri Dei et Filii Eius Iesu Christi, per quam pervenitur ad vitam aeternam. ' Vi t a a e t e r n a ', apud S. Iohan– nem, non est tantum 'vita gloriae', sed etiam 'vita gratiae': est 'vita' quae inchoatur in hoc mundo, et consummatur in caelo; phasis terre– na, inchoativa vitae aeternae est cognitio Dei per fidem: phasis caelestis vitae aeternae est visio Dei per lumen gloriae, Eiusque inamissibilis possessio (cfr. v. 24). Consummato igitur opere suo, quo Patrem glorificavit, petit le– sus ut Pater illum glorificet illa gloria quam habuit apud Eum, ante– quam mundus esset (v. 5). Ubi observa, a) Christum qua Verbum asserere suam praeexistentiam respectu mundi, imo et aeternitatem, cum « in principio erat apud Deum » (1, 1): b) illam gloriam quam pro se petit, non esse 'divinitatem' qua numquam caruit,. nec petere pro se, qua Verbo simpliciter, sed qua Verbo Incarnato: petit autem ut illa gloria, qua « formam serví accipiens » se exspoliari voluit, hu– manitati suae communicetur, et sic illo miro splendore et maiestate fulgeat, quae ei competunt ex unione personali cum Verbo. - Tem– pus exinanitionís prateriit, iam tempus exsaltationís advenit (cfr. Phi– lip. 2, 5-11).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz