BCCCAP00000000000000000000544
360 HEBDOMADA SANCTA quia non procedit; Filius a solo Patre mittitur, quia ah eo solo pro– cedit; Spiritus a Patre et Filio mittitur, quia ah utroque procedit. MODICUM••• ET ITERUM MODICUM••• (16, 16-33). - Sermo Iesu est 'valedictorius': ideo, post opportunas instructiones datas apostolis, re– dit iterum ad id quod in initio (13, 33), et pluries per sermonem (14, 3. 19. 28; 16, 5) dixit: quod nempe modicum iam desit ad separatio– nem. - 'Hoc, - inquit Iesus, - implet vos tristitia; sed scitote post modicum me reversurum ad vos (16, 16); «ut accipiam vos ad me– ipsum » (14, 3). - Hoc alterum 'modicum', sive intelligatur de secun– do adventu Christi ad iudicium, sive melius, ut putamus, de adventu Christi in morte singulorum (cfr. 14, 3), est certe modicum et breve, quamvis ob labores et mala quibus plenum est videatur longum et asperum, quapropter tristitiam generat. At Iesus maestum animum di– scipulorum sublevat spe gaudii pleni et inamissibilis, dicens: « tristitia vestra vertetur in gaudium » (v. 20), quia« iterum videbo vos, et gau– debit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vohis » (v. 22). - Petite a Patre 'in nomine meo', et accipietis, id est, ohtinehitis «ut gaudium vestrum sit plenum » (vv. 23 s.). Hoc, de tristitia praesenti brevi, et de gaudio futuro pleno, illu– strat Iesus comparatione mulieris, in hora partus dolentis, sed post partum felicem orones dolores prae laetitia obliviscentis (v. 21). Solacio sit fidelihus scire quod Pater eos amat, et paratus est omnes eorum petitiones exaudire. Pater eos amat, quia ipsi amant Christum, et credunt quia a Deo exivit, id est, quia est eius Filius, ab eo missus in mundum (vv. 25-29). Et post explicitam huius fidei confessionem: «nunc scimus quia seis omnia... et... credimus quia a Deo existí» (v. 30) praediéit eis Iesus momentaneam defectionem, qua, Deo sic dispo– nente, relicturi sunt Eum solum tempore Passionis (v. 32).. - Tan– dem, totum concluditur visione pacis et fiduciae victoriae: « haec lo– cutus sum vobis, ut in me pacem habeatis » (v. 33ª), id est, si mihi fide et amore adhaeseritis, pace et securitate fruemini, vel in mediis dif.:. ficultatibus quas mundus vohis parabit: nam «in mundo pressuram hahehitis, sed confidite, ego vici mundum » (v. 33). - Christus, victor mundi et principis eius, diaboli, participes nos facit suae victoriae, per fidem in Eum: etenim «haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra: quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Iesus est Filius Deü » (I Ioh. 5, 4 s.).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz