BCCCAP00000000000000000000544

SERMO IESU POST CENAM: JO. 13, 31-17, 26 359 qui eos e Synagoga eicient, et pro irreligiosis et excommunicatis ha– bebunt: et hoc facient ex zelo religionis, «arbitrantes obsequium se praestare Deo » (sicut fatetur Paulus de seipso, persecutore acerrimo christianorum, dum «in ignorantia » viveret (Act. 26, 9 ss; I Tim. 1, 12-17). TESTIMONIUM SPIRITUS SANCTI DE CHRISTO, ET CONTRA MUNDUM (15, 26 s.; 16, 7-15). Mundus odio suo quaeret delere de terra nomen Christi, et Dei adoratores ac Christi praedicatores exterminare, eisque silentium im– ponere: sed non deerit qui de Christo perhibeat testimonium verum et efficax, quod a multis accipietur. Ipse Christus, in caelum reversus, mittet a Patre Paraclitum, Spiritum veritatis, qui testimonium perhi– bebit de Eo, et simul cum Paradi::o apostoli idem facient. Hoc testi– monium dabit Christo Spiritus Sanctus mediantibus apostolis, eos nem– pe docens, et ad loquendum movens et roborans. Sed, ut Spiritus Sanctus mitta:ur a Christo, debet Christus prius glorificari (Ioh 7, 39), et, tolerata passíone, in caelum ascendere. Ideo dicit lesus apostolis: 'nolite contristari ob meum discessum', « expe– dit (enim) vobis ut ego vadam » in caelum; inde enim mittam vobis Paraclitum, qui vos adiuvabit in pugna cum mundo, quem Ipse con– fundet, arguens et convincens eum «de peccato, et de iustitia, et de iudicio »: id est, de peccato suo (mundi), de iustitia mea (Christi) vel causae meae; et de iudicio seu condemnatione Satanae, atque trium– pho meo (16, 6-11). Sed cum vos debeatis esse in hoc opere organa Spirítus Sancti, ille «docebit vos omnem veritatem >l·, (vel ut gr. v. 13 habet ó8'Y)y~cre:~ = ducet, vel introducet vos in omnem veritatem); est enim « Spiritus veritatis », "º 1rve:üµ°' ·"~i; IX.A'Y)&dlli; (15, 26; 16, 13): Ipse docebit vos multa quae ego possem vos docere, sed quae non potestis portare modo (v. 12): Ille vobis commu_-ucabit quae Ipse vicissim accipiet, nempe a me: « quia de meo accipiet » ea quae vobis annuntiaturus est: et ultimo a Patre, quia omnia mea sunt Patris, et vicissim «omnia quae habet Pater, mea sunt ». Ideo Spiritus Sanctus, accipiens a Filio ea quae sunt illi cum Patre communia, accipit a Patre (16, 13-15). - Hí:c continetur summa revelatio de Spiritu Sancto: est Persona di– vina, ut patet ex actionibus personalibus vere divinis quae Ipsi tribuun– tur; procedit a Patre et Filio; a Patre quidem, ut expresse dicitur 15, 26 «quia Patre procedit »: a Filio autem, quia ab eo mittitur (15, 26; 16, 7): missio autem signum est processionis. Sic Pater non mittitur,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz