BCCCAP00000000000000000000544
358 HEBDOMADA SANCTA PRAECEPTUM CARITATIS FRATERNAE (15, 12-17). Repetit hlc Iesus hoc praeceptum, quod 13, 34 appellaverat « novum », et nunc vocat « praeceptum suum », id est, quasi proprium et peculiare: et illud spe– ciali intentione commendat. « .•. ut diligatis invicem, sicut dilexi vos » (v.· 12): en exemplar caritatis proximi quod proponitur nobis: ipsa caritas Christi, 'sicut dilexi vos'. Et quid fecit Christus cum apostolis~ Tres demonstrationes amoris recoluntur 53: 1) Christus dilexit aposto– los gratuita eorum electione et vocatione ad munus sublime et hono– rificum: « non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut ea– tis, et fructum afferatis... (v. 16): 2) Insuper usus est eis ut amicis et familiaribus, quibuscum omnia quae Ipse audivit a Patre, communi– cavit: « Vos amici mei estis..., iam non dicam vos servos... , vos autem dixi amicos, quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota ·feci vobis » (v. 14 s.): 3) Sed caritas vera illa est quae usque ad iacturam propriae vitae pervenire parata est pro amicis suis (v. 13): quid erit, si pro inimicis hoc fiat~ - Et hoc fecit Christus (Rom 5, 6-10). ÜDIUM MUNDI IN CHRISTUM ET APOSTOLOS (15, 18 ss.). Curam specialem adhibet Christus in praemuniendis apostolis et omnibus suis sectatoribus contra periculum fidei quod ex odio et persecutionibus mundi pati possent. - Iam ab initio missionis apostolicae (Mt. 10, 16-31), et in eius fine, in sermone scilicet eschatologico (Mt. 24, 9), odium et persecutiones mundi apostolis praedixerat. Sed nunc inten– sius idem facit: monet tamen eos ne timeant nec animo deiciantur, quin potius gaudeant: a) quia de sorte Christi participant, « scitote quia me priorem vobis odio habuit » (v. 18), et « non est servus maior domino suo » (v. 20): b) quia hoc odium est signum quod non ·perti– nent ad mundum, sed ad Christum, qui eos elegit de mundo: mun– dus enim amat quod suum est (v. 19): e) consolentur, quia sicut partem habent cum Christo in repudiatione qua mundus eos prosequitur, etiam participabunt in trimnpho ministerii Eius: « si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt » (v. 20). Mundus est caecus, qui ignorat Patrem et Eius amorem in mis– sione Filii (v. 21): eius caecitas est voluntaria et pertinax, quia neque doctrinam Iesu, neque Eius miracula admittere voluerunt (vv. 22-25). Ideo nullam habent excusationem de peccato suo. · Praedicit Christus in specie apostolis odium iudaeorum (16, 1-4), 53 Has demonstrationes amoris Christi erga apostolos ordine inverso ac in textu disponuntur, explicamus, progredientes a minori ad maius.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz