BCCCAP00000000000000000000544
SERMO IESU POST CENAM: JO. 13, 31-17, 26 357 :ad Patrem profectione, et in pace cursum vitae laboriosum agere, quia cito Pater eos quoque glorificabit. HORA SUPREMA (vv. 30 s.). Appropinquat fmis, advenit hora ul– timae pugnae Christi, Fortis, cum diabolo, principe huius mundi: Christus ad certamen descendit et Passioni se subicit, ut ostendat mundo se diligere Patrem, et mandatum Eius, quantumvis arduum, exsequi paratum esse (v. 31). !taque, in campum pugnae intrepidus descensu– rus, praecipit apostolis: « Surgite, eamus hinc » s2. 2° - ALLEGORIA VITIS ET PALMITUM (15, 1-11). - Iam in sermone praecedenti locutus fuerat Iesus de unione apostolorum (et fi.delium) cum Eo et cum Patre: « ... ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis » (14, 20), quae unio habetur per dilectionem (14, 21-23). - De hac unione apostolorum cum Christo, et de eius necessitate abso– luta ad vitam spiritualem habendam sermo est in prima parte cap. XV, per allegoriam vitis. - In ea Christus se dicit 'vitem', 'vitem veram', quam Pater suus, 'agrícola', omnibus curis fovet, ut fructum ex ea percipiat: ínter has curas exprimitur una: nempe, putatio, qua resecantur et proiciuntur palmites infructiferi, et purgantur fructiferi, ut fructum ampliorem producant. - Christus est vitis, discipuli (fi-' deles) sunt palmites (v. 5): sicut palmites e vite vivunt, et nisi ei sint uniti, nec vivere nec fructificare possunt, ita discipuli nisi Christo coniuncti sint, nec vitam habere, nec quidquam in ordíne supernatu– rali facere valent. Ideo Christus dicit: « manete in me, et ego in vobis >> (v. 4), « quia sine me nihil potestis facere » (v. 5): e contra, si mihi di– lectione adhaeseritis, fructum plurimum afferetis, quo glorificabitur Pater meus (vv. 7 s.): « manete (igitur) in dilectione mea>>, servantes mandata, et tune oratio vestra efficax erit (vv. 7. 9), sicque imitabi– mini me, qui « Patris mei praecepta servavi, et maneo in, Eius dilec– tione » (v. 10). In hac allegoria continetur doctrina 'Corporis mystici' quam S. Paulus .deinde fusius exposuit sub alía imagine, utique fecundiori, 'capitis nempe et membrorum'. Christus, ut unicus et universalis Me– diator, est fons vitae spiritualis et divinae pro hominibus: hinc neces– sitas absoluta unionis cum Christo, ut Eius influxus salutaris perci– piatur, et sic fructus vitae, id est opera bona, Deo grata fiant. 52 Cfr. ea quae superius diximus de hac clausula, et de varia eius apud auctores explicatione relate ad unitatem vel duplicitatem sermonis Iesu post Cenam.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz