BCCCAP00000000000000000000544
356 HEBDOMADA SANCTA Patris, quidquid ipsi pet1ennt 'in nomine Eius': oratio fieri potest sive ad Patrem (v. 13), sive ad Christum (v. 14), sed semper facienda est 'in nomine Christi': quod probat Eius divinitatem, et cum Patre aequalitatem. e) Promissio Spiritus Sancti (vv. 15-17): Sicut fidei in Christum promittitur omnipotentia et exauditio precum, sic dilectioni Christi, per observantiam mandatorum Eius manifestatae (vv. 15. 21. 23 s.), promittitur Spiritus Sanctus, qui ut 'Paraclitus' fideles consolabitur et defendet 51; et ut 'Spiritus veritatis', quem ipsi in intimo cordis prae– sentem sentient et cognoscent (v. 17), docebit illos omnem veritatem, et in memoriam eorum revocabit quaecumque Iesus dixerat eis, et doctrinae Magistri rectam ac plenam intelligentiam dabit (v. 26). Iste Spiritus Sanctus non est simplex virtus divina, sed vera Per– sona divina nam ut talis exhibetur: Iesus illum comparat secum, vo– cans illum « alium Paraclitum », qui in Eius absentia teneat Eius locum. - Quamvis nec ipse Christus ab eis penitus abscedet: « Non relin– quam vos orphanos; veniam ad vos» (v. 18), ut « accipiam vos ad meipsum, ut ubi sum ego et vos sitis » (v. 3), quia « ego vivo, et vos vivetis » (v. 19). COMMENDATIO DILECTIONIS (vv. 21-24). Interea, dum venit ille dies, quo Christus eos in gloriam secum assumet, maneant Ei coniuncti per dilectionem, mandatorum Eius observatione ostensam (v. 21): sic ipsi vicissim diligentur a Christo, et a Patre, qui ad eos venientes et mansionem in eis facientes, se eis manifestabunt. VALEDICTIO. - Renovata promissione Spiritus Sancti Paracliti, quem Pater mittet ad eos in nomine suo (v. 26), dat eis et relinquit (id est, modo stabili dat) pacem suam, quae unice vera est (v. 27), qua ab omni timare et turbatione liberati, munus ipsis commissum expleant. Gaudeant igitur, potiusquam doleant, de Eius profectione ad Patrem, certi tum de brevitate separationis, « vado et venio ad vos» (v. 28), tum de auxilio divino numquam eis defuturo: « vado ad Patrem, quia Pater maior me est » (v. 28): hoc dicit Christus secundum suam naturam humanam; et in contextu videtur Christum, a Patre iam in caelo post Passionem glorificandum et exsaltandum, tacite proponere seipsum tamquam exemplum apostolis, qui gaudere debent de Eius 51 Vox gr. 1t1XpáxA1J't"O<; utrumque significat, et 'consolatorem' et 'advocatum': cfr. 1 lo. .2, 1 ubi 1t1Xpáx1.1J't"O<; vertitur 'advocatus', et dicitur de Christo.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz